De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeterea dispersa foras erumpere cogit
  2. vis per aquam subito sursumque ea conciliari.
  3. quod genus endo marist Aradi fons, dulcis aquai
  4. qui scatit et salsas circum se dimovet undas;
  5. et multis aliis praebet regionibus aequor
  6. utilitatem opportunam sitientibus nautis,
  7. quod dulcis inter salsas intervomit undas.
  8. sic igitur per eum possunt erumpere fontem
  9. et scatere illa foras; in stuppam semina quae cum
  10. conveniunt aut in taedai corpore adhaerent,
  11. ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se
  12. semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
  13. nonne vides etiam, nocturna ad lumina linum
  14. nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante
  15. quam tetigit flammam, taedamque pari ratione?
  16. multaque praeterea prius ipso tacta vapore
  17. eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
  18. hoc igitur fieri quoque in illo fonte putandumst.
  19. Quod super est, agere incipiam quo foedere fiat
  20. naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit,
  21. quem Magneta vocant patrio de nomine Grai,
  22. Magnetum quia sit patriis in finibus ortus.
  23. hunc homines lapidem mirantur; quippe catenam
  24. saepe ex anellis reddit pendentibus ex se.
  25. quinque etenim licet inter dum pluresque videre
  26. ordine demisso levibus iactarier auris,
  27. unus ubi ex uno dependet supter adhaerens
  28. ex alioque alius lapidis vim vinclaque noscit;
  29. usque adeo permananter vis pervalet eius.
  30. Hoc genus in rebus firmandumst multa prius quam
  31. ipsius rei rationem reddere possis,
  32. et nimium longis ambagibus est adeundum;
  33. quo magis attentas auris animumque reposco.
  34. Principio omnibus ab rebus, quas cumque videmus,
  35. perpetuo fluere ac mitti spargique necessest
  36. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  37. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores;
  38. frigus ut a fluviis, calor a sole, aestus ab undis
  39. aequoris, exesor moerorum, litora propter;
  40. nec varii cessant sonitus manare per auras;
  41. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  42. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  43. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  44. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  45. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  46. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  47. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  48. cernere odorari licet et sentire sonare.
  49. Nunc omnis repetam quam raro corpore sint res
  50. commemorare; quod in primo quoque carmine claret.
  51. quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res
  52. noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam,
  53. qua de disserere adgredior, firmare necessest
  54. nil esse in promptu nisi mixtum corpus inani.
  55. principio fit ut in speluncis saxa superna
  56. sudent umore et guttis manantibus stillent.
  57. manat item nobis e toto corpore sudor,
  58. crescit barba pilique per omnia membra, per artus.
  59. diditur in venas cibus omnis, auget alitque
  60. corporis extremas quoque partis unguiculosque.
  61. frigus item transire per aes calidumque vaporem
  62. sentimus, sentimus item transire per aurum
  63. atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
  64. denique per dissaepta domorum saxea voces
  65. pervolitant, permanat odor frigusque vaposque
  66. ignis, qui ferri quoque vim penetrare ,
  67. denique qua circum caeli lorica ,
  68. morbida visque simul, cum extrinsecus insinuatur;
  69. et tempestate in terra caeloque coorta
  70. in caelum terrasque remotae iure facessunt;
  71. quandoquidem nihil est nisi raro corpore nexum.
  72. Huc accedit uti non omnia, quae iaciuntur
  73. corpora cumque ab rebus, eodem praedita sensu
  74. atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
  75. principio terram sol excoquit et facit are,
  76. at glaciem dissolvit et altis montibus altas
  77. extructasque nives radiis tabescere cogit;
  78. denique cera lique fit in eius posta vapore.
  79. ignis item liquidum facit aes aurumque resolvit,
  80. at coria et carnem trahit et conducit in unum.
  81. umor aquae porro ferrum condurat ab igni,
  82. at coria et carnem mollit durata calore.
  83. barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas,
  84. effluat ambrosias quasi vero et nectare tinctus;
  85. qua nihil est homini quod amarius fronde acida extet.
  86. denique amaracinum fugitat sus et timet omne
  87. unguentum; nam saetigeris subus acre venenumst;
  88. quod nos inter dum tam quam recreare videtur.
  89. at contra nobis caenum taeterrima cum sit
  90. spurcities, eadem subus haec iucunda videtur,
  91. insatiabiliter toti ut volvantur ibidem.
  92. Hoc etiam super est, ipsa quam dicere de re
  93. adgredior, quod dicendum prius esse videtur.
  94. multa foramina cum variis sint reddita rebus,
  95. dissimili inter se natura praedita debent
  96. esse et habere suam naturam quaeque viasque.
  97. quippe etenim varii sensus animantibus insunt,
  98. quorum quisque suam proprie rem percipit in se;
  99. nam penetrare alio sonitus alioque saporem
  100. cernimus e sucis, alio nidoris odores.
  101. scilicet id fieri cogit natura viarum
  102. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante.
  103. praeterea manare aliud per saxa videtur,
  104. atque aliud lignis, aliud transire per aurum,
  105. argentoque foras aliud vitroque meare;
  106. nam fluere hac species, illac calor ire videtur,
  107. atque aliis aliud citius transmittere eadem.
  108. scilicet id fieri cogit natura viarum
  109. multimodis varians, ut paulo ostendimus ante,
  110. propter dissimilem naturam textaque rerum.
  111. Qua propter, bene ubi haec confirmata atque locata
  112. omnia constiterint nobis praeposta parata,
  113. quod super est, facile hinc ratio reddetur et omnis
  114. causa pate fiet, quae ferri pelliciat vim.
  115. Principio fluere e lapide hoc permulta necessest
  116. semina sive aestum, qui discutit plagis,
  117. inter qui lapidem ferrumque est cumque locatus.
  118. hoc ubi inanitur spatium multusque vace fit
  119. in medio locus, extemplo primordia ferri
  120. in vacuum prolapsa cadunt coniuncta, fit utque
  121. anulus ipse sequatur eatque ita corpore toto.
  122. nec res ulla magis primoribus ex elementis
  123. indupedita suis arte conexa cohaeret
  124. quam validi ferri natura et frigidus horror.
  125. quo minus est mirum, quod dicitur esse alienum,
  126. corpora si nequeunt e ferro plura coorta
  127. in vacuum ferri, quin anulus ipse sequatur;
  128. quod facit et sequitur, donec pervenit ad ipsum
  129. iam lapidem caecisque in eo compagibus haesit.
  130. hoc fit idem cunctas in partis; unde vace fit
  131. cumque locus, sive e transverso sive superne,
  132. corpora continuo in vacuum vicina feruntur;
  133. quippe agitantur enim plagis aliunde nec ipsa
  134. sponte sua sursum possunt consurgere in auras.
  135. huc accedit item, quare queat id magis esse,
  136. haec quoque res adiumento motuque iuvatur,
  137. quod, simul a fronte est anelli rarior
  138. factus inanitusque locus magis ac vacuatus,
  139. continuo fit uti qui post est cumque locatus
  140. a tergo quasi provehat atque propellat.
  141. semper enim circum positus res verberat ;
  142. sed tali fit uti propellat tempore ferrum,
  143. parte quod ex una spatium vacat et capit in se.
  144. hic, tibi quem memoro, per crebra foramina ferri
  145. parvas ad partis subtiliter insinuatus
  146. trudit et inpellit, quasi navem velaque ventus.
  147. denique res omnes debent in corpore habere
  148. , quandoquidem raro sunt corpore et
  149. omnibus est rebus circum datus adpositusque.
  150. hic igitur, penitus qui in ferrost abditus ,
  151. sollicito motu semper iactatur eoque
  152. verberat anellum dubio procul et ciet intus,
  153. scilicet illo eodem fertur, quo praecipitavit
  154. iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
  155. Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
  156. inter dum, fugere atque sequi consueta vicissim.
  157. exultare etiam Samothracia ferrea vidi
  158. et ramenta simul ferri furere intus ahenis
  159. in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset;