De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
  2. ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
  3. et graviter partim metuentes limina leti
  4. vivebant ferro privati parte virili,
  5. et manibus sine non nulli pedibusque manebant
  6. in vita tamen et perdebant lumina partim.
  7. usque adeo mortis metus iis incesserat acer.
  8. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum
  9. cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi.
  10. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra
  11. corporibus, tamen alituum genus atque ferarum
  12. aut procul absiliebat, ut acrem exiret odorem,
  13. aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua.
  14. nec tamen omnino temere illis solibus ulla
  15. comparebat avis, nec tristia saecla ferarum
  16. exibant silvis. languebant pleraque morbo
  17. et moriebantur. cum primis fida canum vis
  18. strata viis animam ponebat in omnibus aegre;
  19. extorquebat enim vitam vis morbida membris.
  20. incomitata rapi certabant funera vasta
  21. nec ratio remedii communis certa dabatur;
  22. nam quod ali dederat vitalis auras
  23. volvere in ore licere et caeli templa tueri,
  24. hoc aliis erat exitio letumque parabat.
  25. Illud in his rebus miserandum magnopere unum
  26. aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat
  27. implicitum morbo, morti damnatus ut esset,
  28. deficiens animo maesto cum corde iacebat,
  29. funera respectans animam amittebat ibidem.
  30. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci
  31. ex aliis alios avidi contagia morbi,
  32. lanigeras tam quam pecudes et bucera saecla,
  33. idque vel in primis cumulabat funere funus
  34. nam qui cumque suos fugitabant visere ad aegros,
  35. vitai nimium cupidos mortisque timentis
  36. poenibat paulo post turpi morte malaque,
  37. desertos, opis expertis, incuria mactans.
  38. qui fuerant autem praesto, contagibus ibant
  39. atque labore, pudor quem tum cogebat obire
  40. blandaque lassorum vox mixta voce querellae.
  41. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat.
  42. Praeterea iam pastor et armentarius omnis
  43. et robustus item curvi moderator aratri
  44. languebat, penitusque casa contrusa iacebant
  45. corpora paupertate et morbo dedita morti.
  46. exanimis pueris super exanimata parentum
  47. corpora non numquam posses retroque videre
  48. matribus et patribus natos super edere vitam.
  49. nec minimam partem ex agris maeror is in urbem
  50. confluxit, languens quem contulit agricolarum
  51. copia conveniens ex omni morbida parte.
  52. omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu,
  53. confertos ita acervatim mors accumulabat.
  54. multa siti prostrata viam per proque voluta
  55. corpora silanos ad aquarum strata iacebant
  56. interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum,
  57. multaque per populi passim loca prompta viasque
  58. languida semanimo cum corpore membra videres
  59. horrida paedore et pannis cooperta perire,
  60. corporis inluvie, pelli super ossibus una,
  61. ulceribus taetris prope iam sordeque sepulta.
  62. omnia denique sancta deum delubra replerat
  63. corporibus mors exanimis onerataque passim
  64. cuncta cadaveribus caelestum templa manebant,
  65. hospitibus loca quae complerant aedituentes.
  66. nec iam religio divom nec numina magni
  67. pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat.
  68. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe,
  69. quo prius hic populus semper consuerat humari;
  70. perturbatus enim totus trepidabat et unus
  71. quisque suum pro re cognatum maestus humabat.
  72. multaque res subita et paupertas horrida suasit;
  73. namque suos consanguineos aliena rogorum
  74. insuper extructa ingenti clamore locabant
  75. subdebantque faces, multo cum sanguine saepe
  76. rixantes, potius quam corpora desererentur,
  77. inque aliis alium populum sepelire suorum
  78. certantes; lacrimis lassi luctuque redibant;
  79. inde bonam partem in lectum maerore dabantur;
  80. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus
  81. nec mors nec luctus temptaret tempore tali.