De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. temptari procul a patria qui cumque domoque
  2. adveniunt ideo quia longe discrepitant res?
  3. nam quid Brittannis caelum differre putamus,
  4. et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis,
  5. quidve quod in Ponto est differre et Gadibus atque
  6. usque ad nigra virum percocto saecla colore?
  7. quae cum quattuor inter se diversa videmus
  8. quattuor a ventis et caeli partibus esse,
  9. tum color et facies hominum distare videntur
  10. largiter et morbi generatim saecla tenere.
  11. est elephas morbus qui propter flumina Nili
  12. gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
  13. Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis
  14. finibus. inde aliis alius locus est inimicus
  15. partibus ac membris; varius concinnat id .
  16. proinde ubi se caelum, quod nobis forte alienum,
  17. commovet atque inimicus serpere coepit,
  18. ut nebula ac nubes paulatim repit et omne
  19. qua graditur conturbat et immutare coactat,
  20. fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum,
  21. corrumpat reddatque sui simile atque alienum.
  22. haec igitur subito clades nova pestilitasque
  23. aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas
  24. aut alios hominum pastus pecudumque cibatus,
  25. aut etiam suspensa manet vis in ipso
  26. et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras,
  27. illa quoque in corpus pariter sorbere necessest.
  28. consimili ratione venit bubus quoque saepe
  29. pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
  30. nec refert utrum nos in loca deveniamus
  31. nobis adversa et caeli mutemus amictum,
  32. an caelum nobis ultro natura corumptum
  33. deferat aut aliquid quo non consuevimus uti,
  34. quod nos adventu possit temptare recenti.
  35. Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus
  36. finibus in Cecropis funestos reddidit agros
  37. vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
  38. nam penitus veniens Aegypti finibus ortus,
  39. permensus multum camposque natantis,
  40. incubuit tandem populo Pandionis omni.
  41. inde catervatim morbo mortique dabantur.
  42. principio caput incensum fervore gerebant
  43. et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
  44. sudabant etiam fauces intrinsecus atrae
  45. sanguine et ulceribus vocis via saepta coibat
  46. atque animi interpres manabat lingua cruore
  47. debilitata malis, motu gravis, aspera tactu.
  48. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum
  49. morbida vis in cor maestum confluxerat aegris,
  50. omnia tum vero vitai claustra lababant.
  51. spiritus ore foras taetrum volvebat odorem,
  52. rancida quo perolent proiecta cadavera ritu.
  53. atque animi prorsum tum vires totius, omne
  54. languebat corpus leti iam limine in ipso.
  55. intolerabilibusque malis erat anxius angor
  56. adsidue comes et gemitu commixta querella,
  57. singultusque frequens noctem per saepe diemque
  58. corripere adsidue nervos et membra coactans
  59. dissoluebat eos, defessos ante, fatigans.
  60. nec nimio cuiquam posses ardore tueri
  61. corporis in summo summam fervescere partem,