De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  2. saetigerisque pares subus silvestria membra
  3. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  4. circum se foliis ac frondibus involventes.
  5. nec plangore diem magno solemque per agros
  6. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  7. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  8. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  9. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  10. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  11. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  12. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  13. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  14. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  15. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  16. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  17. spumigeri suis adventu validique leonis
  18. atque intempesta cedebant nocte paventes
  19. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  20. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  21. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  22. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  23. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  24. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  25. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  26. at quos effugium servarat corpore adeso,
  27. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  28. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  29. donique eos vita privarant vermina saeva
  30. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  31. at non multa virum sub signis milia ducta
  32. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  33. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  34. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  35. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  36. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  37. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  38. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  39. tum penuria deinde cibi languentia leto
  40. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  41. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  42. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  43. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  44. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  45. ---
  46. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  47. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  48. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  49. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  50. et Venus inminuit viris puerique parentum
  51. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  52. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  53. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  54. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  55. vocibus et gestu cum balbe significarent
  56. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  57. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  58. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  59. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  60. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  61. At varios linguae sonitus natura subegit
  62. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  63. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  64. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  65. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  66. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.