De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  2. illis iratus petit atque infestus inurget.
  3. at catuli pantherarum scymnique leonum
  4. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  5. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  6. alituum porro genus alis omne videmus
  7. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  8. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  9. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  10. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  11. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  12. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  13. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  14. inter se fuerant, unde insita notities est
  15. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  16. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  17. cogere item pluris unus victosque domare
  18. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  19. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  20. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  21. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  22. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  23. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  24. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  25. pro vario sensu varia res voce notaret?
  26. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  27. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  28. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  29. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  30. inritata canum cum primum magna Molossum
  31. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  32. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  33. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  34. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  35. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  36. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  37. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  38. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  39. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  40. denique non hinnitus item differre videtur,
  41. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  42. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  43. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  44. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  45. postremo genus alituum variaeque volucres,
  46. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  47. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  48. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  49. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  50. et partim mutant cum tempestatibus una
  51. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  52. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  53. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  54. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  55. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  56. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  57. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  58. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  59. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  60. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  61. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  62. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  63. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  64. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  65. exprimitur validis extritus viribus ignis,