De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  2. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  3. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  4. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  5. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  6. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  7. multa licet simili ratione effutiat ore,
  8. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  9. fluxisse et gemmis florere arbusta
  10. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  11. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  12. et manibus totum circum se vertere caelum.
  13. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  14. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  15. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  16. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  17. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  18. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  19. non tamen inter se possunt complexa creari,
  20. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  21. foedere naturae certo discrimina servant.
  22. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  23. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  24. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  25. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  26. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  27. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  28. multaque per caelum solis volventia lustra
  29. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  30. nec robustus erat curvi moderator aratri
  31. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  32. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  33. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  34. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  35. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  36. glandiferas inter curabant corpora quercus
  37. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  38. arbita puniceo fieri matura colore,
  39. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  40. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  41. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  42. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  43. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  44. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  45. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  46. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  47. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  48. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  49. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  50. necdum res igni scibant tractare neque uti
  51. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  52. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  53. et frutices inter condebant squalida membra
  54. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  55. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  56. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  57. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  58. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  59. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  60. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  61. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  62. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  63. et manuum mira freti virtute pedumque
  64. consectabantur silvestria saecla ferarum
  65. missilibus saxis et magno pondere clavae.