De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  2. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  3. et manuum mira freti virtute pedumque
  4. consectabantur silvestria saecla ferarum
  5. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  6. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  7. saetigerisque pares subus silvestria membra
  8. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  9. circum se foliis ac frondibus involventes.
  10. nec plangore diem magno solemque per agros
  11. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  12. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  13. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  14. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  15. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  16. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  17. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  18. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  19. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  20. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  21. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  22. spumigeri suis adventu validique leonis
  23. atque intempesta cedebant nocte paventes
  24. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  25. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  26. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  27. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  28. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  29. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  30. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  31. at quos effugium servarat corpore adeso,
  32. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  33. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  34. donique eos vita privarant vermina saeva
  35. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  36. at non multa virum sub signis milia ducta
  37. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  38. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  39. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  40. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  41. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  42. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  43. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  44. tum penuria deinde cibi languentia leto
  45. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  46. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  47. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  48. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  49. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  50. ---
  51. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  52. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  53. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  54. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  55. et Venus inminuit viris puerique parentum
  56. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  57. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  58. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  59. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  60. vocibus et gestu cum balbe significarent
  61. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  62. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  63. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  64. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  65. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  66. At varios linguae sonitus natura subegit
  67. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  68. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  69. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  70. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  71. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  72. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  73. illis iratus petit atque infestus inurget.
  74. at catuli pantherarum scymnique leonum
  75. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  76. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  77. alituum porro genus alis omne videmus
  78. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  79. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  80. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  81. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  82. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  83. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  84. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  85. inter se fuerant, unde insita notities est
  86. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  87. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  88. cogere item pluris unus victosque domare
  89. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  90. nec ratione docere ulla suadereque surdis,