De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  2. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  3. donec ad interitum genus id natura redegit.
  4. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  5. esse queunt duplici natura et corpore bino
  6. ex alienigenis membris compacta, potestas
  7. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  8. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  9. principio circum tribus actis impiger annis
  10. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  11. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  12. post ubi equum validae vires aetate senecta
  13. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  14. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  15. officit et molli vestit lanugine malas;
  16. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  17. confieri credas Centauros posse neque esse,
  18. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  19. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  20. inter se quorum discordia membra videmus;
  21. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  22. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  23. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  24. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  25. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  26. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  27. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  28. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  29. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  30. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  31. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  32. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  33. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  34. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  35. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  36. multa licet simili ratione effutiat ore,
  37. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  38. fluxisse et gemmis florere arbusta
  39. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  40. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  41. et manibus totum circum se vertere caelum.
  42. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  43. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  44. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  45. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  46. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  47. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  48. non tamen inter se possunt complexa creari,
  49. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  50. foedere naturae certo discrimina servant.
  51. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  52. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  53. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  54. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  55. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  56. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  57. multaque per caelum solis volventia lustra
  58. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  59. nec robustus erat curvi moderator aratri
  60. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  61. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  62. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  63. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  64. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  65. glandiferas inter curabant corpora quercus
  66. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  67. arbita puniceo fieri matura colore,
  68. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  69. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  70. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  71. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  72. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  73. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  74. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  75. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  76. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  77. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  78. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  79. necdum res igni scibant tractare neque uti
  80. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  81. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  82. et frutices inter condebant squalida membra
  83. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  84. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  85. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  86. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  87. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  88. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  89. conciliabat enim vel mutua quamque cupido