De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  2. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  3. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  4. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  5. glandiferas inter curabant corpora quercus
  6. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  7. arbita puniceo fieri matura colore,
  8. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  9. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  10. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  11. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  12. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  13. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  14. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  15. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  16. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  17. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  18. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  19. necdum res igni scibant tractare neque uti
  20. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  21. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  22. et frutices inter condebant squalida membra
  23. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  24. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  25. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  26. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  27. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  28. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  29. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  30. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  31. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  32. et manuum mira freti virtute pedumque
  33. consectabantur silvestria saecla ferarum
  34. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  35. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  36. saetigerisque pares subus silvestria membra
  37. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  38. circum se foliis ac frondibus involventes.
  39. nec plangore diem magno solemque per agros
  40. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  41. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  42. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  43. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  44. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  45. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  46. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  47. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  48. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  49. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  50. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  51. spumigeri suis adventu validique leonis
  52. atque intempesta cedebant nocte paventes
  53. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  54. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  55. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  56. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  57. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  58. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  59. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  60. at quos effugium servarat corpore adeso,
  61. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  62. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  63. donique eos vita privarant vermina saeva
  64. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  65. at non multa virum sub signis milia ducta
  66. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  67. aequora lidebant navis ad saxa virosque.