De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  2. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  3. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  4. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  5. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  6. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  7. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  8. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  9. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  10. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  11. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  12. ut propagando possint procudere saecla;
  13. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  14. semina qua possint membris manare remissis,
  15. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  16. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  17. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  18. nec potuisse propagando procudere prolem.
  19. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  20. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  21. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  22. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  23. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  24. principio genus acre leonum saevaque saecla
  25. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  26. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  27. et genus omne quod est veterino semine partum
  28. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  29. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  30. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  31. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  32. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  33. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  34. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  35. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  36. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  37. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  38. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  39. donec ad interitum genus id natura redegit.
  40. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  41. esse queunt duplici natura et corpore bino
  42. ex alienigenis membris compacta, potestas
  43. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  44. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  45. principio circum tribus actis impiger annis
  46. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  47. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  48. post ubi equum validae vires aetate senecta
  49. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  50. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  51. officit et molli vestit lanugine malas;
  52. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  53. confieri credas Centauros posse neque esse,
  54. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  55. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  56. inter se quorum discordia membra videmus;
  57. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  58. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  59. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  60. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  61. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  62. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  63. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  64. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  65. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,