De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  2. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  3. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  4. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  5. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  6. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  7. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  8. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  9. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  10. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  11. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  12. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  13. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  14. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  15. multa licet simili ratione effutiat ore,
  16. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  17. fluxisse et gemmis florere arbusta
  18. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  19. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  20. et manibus totum circum se vertere caelum.
  21. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  22. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  23. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  24. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  25. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  26. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  27. non tamen inter se possunt complexa creari,
  28. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  29. foedere naturae certo discrimina servant.
  30. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  31. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  32. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  33. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  34. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  35. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  36. multaque per caelum solis volventia lustra
  37. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  38. nec robustus erat curvi moderator aratri
  39. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  40. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  41. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  42. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat