De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  2. glandiferas inter curabant corpora quercus
  3. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  4. arbita puniceo fieri matura colore,
  5. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  6. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  7. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  8. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  9. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  10. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  11. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  12. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  13. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  14. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  15. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  16. necdum res igni scibant tractare neque uti
  17. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  18. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  19. et frutices inter condebant squalida membra
  20. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  21. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  22. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  23. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  24. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  25. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  26. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  27. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  28. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  29. et manuum mira freti virtute pedumque
  30. consectabantur silvestria saecla ferarum
  31. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  32. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  33. saetigerisque pares subus silvestria membra
  34. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  35. circum se foliis ac frondibus involventes.
  36. nec plangore diem magno solemque per agros
  37. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  38. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  39. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  40. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  41. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  42. non erat ut fieri posset mirarier umquam