De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  2. post ubi equum validae vires aetate senecta
  3. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  4. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  5. officit et molli vestit lanugine malas;
  6. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  7. confieri credas Centauros posse neque esse,
  8. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  9. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  10. inter se quorum discordia membra videmus;
  11. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  12. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  13. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  14. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  15. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  16. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  17. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  18. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  19. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  20. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  21. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  22. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  23. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  24. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  25. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  26. multa licet simili ratione effutiat ore,
  27. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  28. fluxisse et gemmis florere arbusta
  29. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  30. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  31. et manibus totum circum se vertere caelum.
  32. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  33. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  34. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  35. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  36. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  37. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  38. non tamen inter se possunt complexa creari,
  39. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  40. foedere naturae certo discrimina servant.
  41. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  42. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  43. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  44. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  45. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  46. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  47. multaque per caelum solis volventia lustra
  48. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  49. nec robustus erat curvi moderator aratri
  50. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  51. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  52. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  53. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  54. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  55. glandiferas inter curabant corpora quercus
  56. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  57. arbita puniceo fieri matura colore,
  58. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  59. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  60. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  61. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  62. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  63. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  64. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  65. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  66. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  67. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  68. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  69. necdum res igni scibant tractare neque uti
  70. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  71. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  72. et frutices inter condebant squalida membra
  73. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  74. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  75. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  76. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  77. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  78. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  79. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  80. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  81. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  82. et manuum mira freti virtute pedumque
  83. consectabantur silvestria saecla ferarum
  84. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  85. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  86. saetigerisque pares subus silvestria membra
  87. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  88. circum se foliis ac frondibus involventes.
  89. nec plangore diem magno solemque per agros
  90. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  91. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  92. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  93. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  94. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  95. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  96. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  97. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  98. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  99. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  100. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  101. spumigeri suis adventu validique leonis
  102. atque intempesta cedebant nocte paventes
  103. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  104. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  105. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  106. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  107. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  108. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  109. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  110. at quos effugium servarat corpore adeso,
  111. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  112. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  113. donique eos vita privarant vermina saeva
  114. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  115. at non multa virum sub signis milia ducta
  116. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  117. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  118. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  119. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  120. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  121. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  122. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  123. tum penuria deinde cibi languentia leto
  124. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  125. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  126. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  127. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  128. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  129. ---
  130. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  131. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  132. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  133. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  134. et Venus inminuit viris puerique parentum
  135. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  136. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  137. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  138. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  139. vocibus et gestu cum balbe significarent
  140. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  141. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  142. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  143. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  144. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.