De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  2. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  3. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  4. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  5. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  6. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  7. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  8. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  9. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  10. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  11. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  12. nam cur luna queat terram secludere solis
  13. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  14. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  15. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  16. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  17. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  18. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  19. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  20. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  21. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  22. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  23. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  24. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  25. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  26. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  27. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  28. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  29. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  30. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  31. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  32. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  33. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  34. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  35. quove modo possent offecto lumine obire
  36. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  37. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  38. omnia convisunt clara loca candida luce,
  39. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  40. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  41. tollere et incertis crerint committere ventis.
  42. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  43. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  44. florida fulserunt viridanti prata colore,
  45. arboribusque datumst variis exinde per auras
  46. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  47. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  48. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  49. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  50. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  51. multa modis multis varia ratione coorta.
  52. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  53. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  54. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  55. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  56. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  57. imbribus et calido solis concreta vapore;
  58. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  59. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  60. principio genus alituum variaeque volucres
  61. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  62. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  63. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  64. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  65. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  66. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  67. crescebant uteri terram radicibus apti;
  68. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  69. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  70. convertebat ibi natura foramina terrae
  71. et sucum venis cogebat fundere apertis
  72. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  73. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  74. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  75. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  76. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  77. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  78. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  79. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  80. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  81. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  82. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  83. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  84. simul volucres variantibus formis.
  85. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  86. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  87. mutat enim mundi naturam totius aetas
  88. ex alioque alius status excipere omnia debet
  89. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  90. omnia commutat natura et vertere cogit.
  91. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  92. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  93. sic igitur mundi naturam totius aetas
  94. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  95. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  96. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  97. conatast mira facie membrisque coorta,
  98. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  99. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  100. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  101. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  102. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  103. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  104. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  105. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  106. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  107. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  108. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  109. ut propagando possint procudere saecla;
  110. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  111. semina qua possint membris manare remissis,
  112. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  113. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  114. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  115. nec potuisse propagando procudere prolem.
  116. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  117. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  118. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  119. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  120. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  121. principio genus acre leonum saevaque saecla
  122. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  123. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  124. et genus omne quod est veterino semine partum
  125. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  126. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  127. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  128. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  129. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  130. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  131. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  132. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  133. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  134. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  135. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  136. donec ad interitum genus id natura redegit.
  137. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  138. esse queunt duplici natura et corpore bino
  139. ex alienigenis membris compacta, potestas
  140. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  141. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  142. principio circum tribus actis impiger annis
  143. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc