De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. At varios linguae sonitus natura subegit
  2. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  3. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  4. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  5. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  6. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  7. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  8. illis iratus petit atque infestus inurget.
  9. at catuli pantherarum scymnique leonum
  10. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  11. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  12. alituum porro genus alis omne videmus
  13. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  14. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  15. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  16. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  17. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  18. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  19. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  20. inter se fuerant, unde insita notities est
  21. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  22. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  23. cogere item pluris unus victosque domare
  24. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  25. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  26. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  27. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  28. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  29. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  30. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  31. pro vario sensu varia res voce notaret?
  32. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  33. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  34. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  35. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  36. inritata canum cum primum magna Molossum
  37. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  38. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  39. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  40. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  41. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  42. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  43. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  44. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  45. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  46. denique non hinnitus item differre videtur,
  47. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  48. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  49. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  50. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  51. postremo genus alituum variaeque volucres,
  52. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  53. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  54. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  55. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  56. et partim mutant cum tempestatibus una
  57. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  58. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  59. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  60. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  61. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  62. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  63. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  64. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  65. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  66. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  67. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  68. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  69. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  70. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  71. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  72. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  73. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  74. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  75. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  76. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  77. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  78. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  79. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  80. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  81. condere coeperunt urbis arcemque locare
  82. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  83. et pecudes et agros divisere atque dedere
  84. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  85. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  86. posterius res inventast aurumque repertum,
  87. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  88. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  89. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  90. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  91. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  92. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  93. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  94. ut fundamento stabili fortuna maneret
  95. et placidam possent opulenti degere vitam,
  96. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  97. certantes iter infestum fecere viai,
  98. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  99. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  100. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  101. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  102. ut satius multo iam sit parere quietum
  103. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  104. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  105. angustum per iter luctantes ambitionis;
  106. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  107. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  108. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  109. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  110. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  111. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  112. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  113. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  114. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  115. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  116. inde magistratum partim docuere creare
  117. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  118. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  119. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  120. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  121. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  122. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  123. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  124. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  125. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  126. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  127. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  128. qui violat factis communia foedera pacis.
  129. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  130. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  131. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  132. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  133. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  134. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  135. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  136. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  137. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  138. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  139. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  140. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  141. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  142. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  143. egregias animo facies vigilante videbant