De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. arboribusque datumst variis exinde per auras
  2. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  3. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  4. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  5. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  6. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  7. multa modis multis varia ratione coorta.
  8. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  9. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  10. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  11. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  12. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  13. imbribus et calido solis concreta vapore;
  14. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  15. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  16. principio genus alituum variaeque volucres
  17. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  18. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  19. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  20. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  21. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  22. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  23. crescebant uteri terram radicibus apti;
  24. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  25. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  26. convertebat ibi natura foramina terrae
  27. et sucum venis cogebat fundere apertis
  28. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  29. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  30. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  31. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  32. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  33. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  34. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  35. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  36. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  37. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  38. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  39. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  40. simul volucres variantibus formis.
  41. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  42. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  43. mutat enim mundi naturam totius aetas
  44. ex alioque alius status excipere omnia debet
  45. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  46. omnia commutat natura et vertere cogit.
  47. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  48. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  49. sic igitur mundi naturam totius aetas
  50. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  51. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  52. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  53. conatast mira facie membrisque coorta,
  54. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  55. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  56. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  57. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  58. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  59. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  60. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  61. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  62. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  63. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  64. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  65. ut propagando possint procudere saecla;
  66. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  67. semina qua possint membris manare remissis,
  68. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  69. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  70. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  71. nec potuisse propagando procudere prolem.
  72. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  73. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  74. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  75. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  76. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  77. principio genus acre leonum saevaque saecla
  78. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  79. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  80. et genus omne quod est veterino semine partum
  81. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  82. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  83. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  84. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  85. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  86. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  87. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  88. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  89. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,