De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  2. et genus omne quod est veterino semine partum
  3. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  4. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  5. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  6. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  7. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  8. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  9. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  10. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  11. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  12. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  13. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  14. donec ad interitum genus id natura redegit.
  15. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  16. esse queunt duplici natura et corpore bino
  17. ex alienigenis membris compacta, potestas
  18. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  19. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  20. principio circum tribus actis impiger annis
  21. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  22. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  23. post ubi equum validae vires aetate senecta
  24. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  25. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  26. officit et molli vestit lanugine malas;
  27. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  28. confieri credas Centauros posse neque esse,
  29. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  30. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  31. inter se quorum discordia membra videmus;
  32. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  33. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  34. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  35. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  36. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  37. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  38. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  39. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  40. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  41. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  42. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  43. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  44. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  45. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  46. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  47. multa licet simili ratione effutiat ore,
  48. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  49. fluxisse et gemmis florere arbusta
  50. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  51. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  52. et manibus totum circum se vertere caelum.
  53. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  54. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  55. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  56. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  57. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  58. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  59. non tamen inter se possunt complexa creari,
  60. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  61. foedere naturae certo discrimina servant.
  62. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  63. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  64. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  65. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  66. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  67. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  68. multaque per caelum solis volventia lustra
  69. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  70. nec robustus erat curvi moderator aratri
  71. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  72. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  73. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  74. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  75. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  76. glandiferas inter curabant corpora quercus
  77. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  78. arbita puniceo fieri matura colore,
  79. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  80. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  81. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  82. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  83. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  84. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  85. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  86. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  87. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  88. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  89. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  90. necdum res igni scibant tractare neque uti
  91. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  92. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  93. et frutices inter condebant squalida membra
  94. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  95. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  96. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  97. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  98. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  99. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;