De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  2. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  3. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  4. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  5. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  6. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  7. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  8. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  9. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  10. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  11. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  12. quove modo possent offecto lumine obire
  13. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  14. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  15. omnia convisunt clara loca candida luce,
  16. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  17. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  18. tollere et incertis crerint committere ventis.
  19. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  20. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  21. florida fulserunt viridanti prata colore,
  22. arboribusque datumst variis exinde per auras
  23. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  24. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  25. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  26. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  27. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  28. multa modis multis varia ratione coorta.
  29. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  30. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  31. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  32. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  33. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  34. imbribus et calido solis concreta vapore;
  35. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  36. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  37. principio genus alituum variaeque volucres
  38. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  39. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  40. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  41. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  42. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  43. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  44. crescebant uteri terram radicibus apti;
  45. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  46. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  47. convertebat ibi natura foramina terrae
  48. et sucum venis cogebat fundere apertis
  49. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  50. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  51. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  52. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  53. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  54. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  55. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  56. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  57. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  58. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  59. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  60. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  61. simul volucres variantibus formis.
  62. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  63. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  64. mutat enim mundi naturam totius aetas
  65. ex alioque alius status excipere omnia debet
  66. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  67. omnia commutat natura et vertere cogit.
  68. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  69. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  70. sic igitur mundi naturam totius aetas
  71. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  72. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  73. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  74. conatast mira facie membrisque coorta,
  75. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  76. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  77. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  78. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  79. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  80. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  81. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  82. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  83. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  84. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  85. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  86. ut propagando possint procudere saecla;
  87. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  88. semina qua possint membris manare remissis,
  89. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  90. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  91. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  92. nec potuisse propagando procudere prolem.
  93. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  94. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  95. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  96. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  97. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  98. principio genus acre leonum saevaque saecla
  99. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.