De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  2. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  3. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  4. et manuum mira freti virtute pedumque
  5. consectabantur silvestria saecla ferarum
  6. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  7. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  8. saetigerisque pares subus silvestria membra
  9. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  10. circum se foliis ac frondibus involventes.
  11. nec plangore diem magno solemque per agros
  12. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  13. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  14. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  15. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  16. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  17. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  18. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  19. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  20. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  21. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  22. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  23. spumigeri suis adventu validique leonis
  24. atque intempesta cedebant nocte paventes
  25. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  26. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  27. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  28. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  29. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  30. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  31. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  32. at quos effugium servarat corpore adeso,
  33. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  34. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  35. donique eos vita privarant vermina saeva
  36. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  37. at non multa virum sub signis milia ducta
  38. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  39. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  40. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  41. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  42. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  43. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  44. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  45. tum penuria deinde cibi languentia leto
  46. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  47. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  48. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  49. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  50. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  51. ---
  52. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  53. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  54. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  55. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  56. et Venus inminuit viris puerique parentum
  57. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  58. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  59. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  60. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  61. vocibus et gestu cum balbe significarent
  62. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  63. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  64. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  65. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  66. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  67. At varios linguae sonitus natura subegit
  68. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  69. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  70. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  71. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  72. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  73. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  74. illis iratus petit atque infestus inurget.
  75. at catuli pantherarum scymnique leonum
  76. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  77. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  78. alituum porro genus alis omne videmus
  79. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  80. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  81. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  82. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  83. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  84. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  85. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  86. inter se fuerant, unde insita notities est
  87. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  88. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  89. cogere item pluris unus victosque domare
  90. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  91. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  92. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  93. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  94. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  95. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  96. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  97. pro vario sensu varia res voce notaret?
  98. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  99. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  100. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.