De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut propagando possint procudere saecla;
  2. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  3. semina qua possint membris manare remissis,
  4. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  5. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  6. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  7. nec potuisse propagando procudere prolem.
  8. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  9. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  10. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  11. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  12. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  13. principio genus acre leonum saevaque saecla
  14. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  15. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  16. et genus omne quod est veterino semine partum
  17. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  18. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  19. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  20. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  21. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  22. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  23. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  24. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  25. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  26. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  27. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  28. donec ad interitum genus id natura redegit.
  29. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  30. esse queunt duplici natura et corpore bino
  31. ex alienigenis membris compacta, potestas
  32. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  33. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  34. principio circum tribus actis impiger annis
  35. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  36. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  37. post ubi equum validae vires aetate senecta
  38. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  39. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  40. officit et molli vestit lanugine malas;
  41. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  42. confieri credas Centauros posse neque esse,
  43. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  44. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  45. inter se quorum discordia membra videmus;
  46. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  47. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  48. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  49. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  50. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  51. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  52. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  53. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  54. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  55. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  56. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  57. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  58. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  59. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  60. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  61. multa licet simili ratione effutiat ore,
  62. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  63. fluxisse et gemmis florere arbusta
  64. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  65. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  66. et manibus totum circum se vertere caelum.
  67. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  68. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  69. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  70. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  71. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  72. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  73. non tamen inter se possunt complexa creari,
  74. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  75. foedere naturae certo discrimina servant.
  76. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  77. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  78. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  79. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  80. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  81. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  82. multaque per caelum solis volventia lustra
  83. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  84. nec robustus erat curvi moderator aratri
  85. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  86. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  87. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  88. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  89. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  90. glandiferas inter curabant corpora quercus
  91. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  92. arbita puniceo fieri matura colore,
  93. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  94. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  95. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  96. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  97. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  98. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  99. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  100. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  101. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  102. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  103. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  104. necdum res igni scibant tractare neque uti
  105. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  106. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  107. et frutices inter condebant squalida membra
  108. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  109. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  110. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  111. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  112. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  113. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  114. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  115. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  116. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  117. et manuum mira freti virtute pedumque
  118. consectabantur silvestria saecla ferarum
  119. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  120. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  121. saetigerisque pares subus silvestria membra
  122. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  123. circum se foliis ac frondibus involventes.
  124. nec plangore diem magno solemque per agros
  125. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  126. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  127. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  128. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  129. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  130. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  131. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  132. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  133. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  134. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  135. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  136. spumigeri suis adventu validique leonis
  137. atque intempesta cedebant nocte paventes
  138. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  139. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  140. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  141. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  142. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  143. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  144. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  145. at quos effugium servarat corpore adeso,
  146. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  147. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  148. donique eos vita privarant vermina saeva
  149. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  150. at non multa virum sub signis milia ducta
  151. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  152. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  153. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  154. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  155. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  156. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  157. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  158. tum penuria deinde cibi languentia leto
  159. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  160. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  161. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  162. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  163. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  164. ---
  165. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  166. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  167. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  168. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  169. et Venus inminuit viris puerique parentum
  170. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  171. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  172. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  173. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  174. vocibus et gestu cum balbe significarent
  175. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  176. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  177. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  178. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  179. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  180. At varios linguae sonitus natura subegit
  181. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  182. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  183. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  184. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  185. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  186. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  187. illis iratus petit atque infestus inurget.
  188. at catuli pantherarum scymnique leonum
  189. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  190. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  191. alituum porro genus alis omne videmus
  192. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  193. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  194. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  195. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  196. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  197. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  198. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  199. inter se fuerant, unde insita notities est
  200. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  201. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  202. cogere item pluris unus victosque domare
  203. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  204. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  205. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  206. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  207. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  208. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  209. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  210. pro vario sensu varia res voce notaret?
  211. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  212. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  213. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  214. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  215. inritata canum cum primum magna Molossum
  216. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  217. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  218. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  219. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  220. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  221. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  222. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  223. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  224. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  225. denique non hinnitus item differre videtur,
  226. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  227. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  228. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  229. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  230. postremo genus alituum variaeque volucres,
  231. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  232. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  233. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  234. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  235. et partim mutant cum tempestatibus una
  236. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  237. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  238. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  239. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  240. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  241. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  242. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  243. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  244. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  245. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  246. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  247. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  248. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  249. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  250. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  251. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  252. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  253. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  254. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  255. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  256. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  257. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  258. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  259. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  260. condere coeperunt urbis arcemque locare
  261. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  262. et pecudes et agros divisere atque dedere
  263. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  264. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  265. posterius res inventast aurumque repertum,
  266. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  267. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  268. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  269. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  270. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  271. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  272. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  273. ut fundamento stabili fortuna maneret
  274. et placidam possent opulenti degere vitam,
  275. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  276. certantes iter infestum fecere viai,
  277. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  278. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  279. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  280. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  281. ut satius multo iam sit parere quietum
  282. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  283. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  284. angustum per iter luctantes ambitionis;
  285. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  286. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  287. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  288. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  289. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  290. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  291. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  292. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  293. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  294. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  295. inde magistratum partim docuere creare
  296. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  297. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  298. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  299. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  300. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  301. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  302. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  303. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  304. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  305. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  306. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  307. qui violat factis communia foedera pacis.
  308. etsi fallit enim divom genus humanumque,