De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  2. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  3. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  4. sic igitur tellus non est aliena repente
  5. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  6. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  7. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  8. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  9. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  10. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  11. partibus mundi caeloque revincta;
  12. nam communibus inter se radicibus haerent
  13. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  14. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  15. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  16. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  17. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  18. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  19. iamne vides quantum tenuis natura valere
  20. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  21. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  22. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  23. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  24. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  25. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  26. nil magnis intervallis de corpore libant
  27. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  28. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  29. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  30. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  31. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  32. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  33. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  34. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  35. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  36. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  37. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  38. per multum, specie confusa videntur
  39. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  40. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  41. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  42. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  43. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  44. scire licet perquam pauxillo posse minores
  45. esse vel exigua maioris parte brevique.
  46. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  47. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  48. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  49. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  50. Illud item non est mirandum, qua ratione
  51. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  52. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  53. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  54. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  55. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  56. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  57. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  58. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  59. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  60. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  61. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  62. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  63. percipiat calidis fervoribus ardor,
  64. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  65. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  66. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  67. accidere ex una scintilla incendia passim.
  68. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  69. possideat multum caecis fervoribus ignem
  70. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  71. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  72. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  73. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  74. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  75. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  76. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  77. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  78. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  79. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  80. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  81. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  82. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  83. evanescere enim rapidas illius et acris
  84. imminui supter viris, ideoque relinqui
  85. paulatim solem cum posterioribus signis,
  86. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  87. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  88. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  89. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  90. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  91. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  92. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  93. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  94. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  95. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  96. alternis certo fluere alter tempore possit,
  97. qui queat aestivis solem detrudere signis
  98. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  99. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  100. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  101. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  102. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  103. posse alternis e partibus ire.
  104. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  105. diversas ire in partis inferna supernis?
  106. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  107. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  108. At nox obruit ingenti caligine terras,
  109. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  110. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  111. concussos itere et labefactos multo,
  112. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  113. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  114. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  115. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  116. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  117. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  118. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  119. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  120. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  121. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  122. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  123. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  124. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  125. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  126. semina confluere et solis reparare nitorem.
  127. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  128. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  129. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  130. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  131. tempore et inpubem molli pubescere veste
  132. et pariter mollem malis demittere barbam.
  133. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  134. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  135. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  136. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  137. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  138. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  139. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  140. aut quia sol idem sub terras atque superne
  141. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  142. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  143. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  144. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  145. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  146. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  147. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  148. distinet aequato caelum discrimine metas
  149. propter signiferi posituram totius orbis,
  150. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  151. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  152. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  153. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  154. aut quia crassior est certis in partibus ,
  155. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  156. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  157. propterea noctes hiberno tempore longae
  158. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  159. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  160. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  161. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  162. propterea fit uti videantur dicere verum.
  163. Luna potest solis radiis percussa nitere
  164. inque dies magis id lumen convertere nobis
  165. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  166. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  167. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  168. inde minutatim retro quasi condere lumen
  169. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  170. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  171. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  172. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  173. est etiam quare proprio cum lumine possit
  174. volvier et varias splendoris reddere formas;
  175. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  176. labitur omnimodis occursans officiensque,
  177. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  178. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  179. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  180. versandoque globum variantis edere formas,
  181. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  182. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  183. inde minutatim retro contorquet et aufert
  184. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  185. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  186. astrologorum artem contra convincere tendit,
  187. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  188. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  189. denique cur nequeat semper nova luna creari
  190. ordine formarum certo certisque figuris
  191. inque dies privos aborisci quaeque creata
  192. atque alia illius reparari in parte locoque,
  193. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  194. ordine cum videas tam certo multa creari.
  195. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  196. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  197. Flora quibus mater praespargens ante viai
  198. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  199. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  200. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  201. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  202. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  203. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  204. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  205. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  206. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  207. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  208. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  209. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  210. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  211. nam cur luna queat terram secludere solis
  212. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  213. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  214. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  215. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  216. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  217. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  218. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  219. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  220. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  221. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  222. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  223. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  224. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  225. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  226. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  227. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  228. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  229. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  230. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  231. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  232. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  233. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  234. quove modo possent offecto lumine obire
  235. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  236. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  237. omnia convisunt clara loca candida luce,
  238. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  239. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  240. tollere et incertis crerint committere ventis.
  241. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  242. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  243. florida fulserunt viridanti prata colore,
  244. arboribusque datumst variis exinde per auras
  245. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  246. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  247. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  248. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  249. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  250. multa modis multis varia ratione coorta.
  251. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  252. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  253. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  254. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  255. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  256. imbribus et calido solis concreta vapore;
  257. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  258. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  259. principio genus alituum variaeque volucres
  260. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  261. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  262. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  263. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  264. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  265. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  266. crescebant uteri terram radicibus apti;
  267. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  268. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  269. convertebat ibi natura foramina terrae
  270. et sucum venis cogebat fundere apertis
  271. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  272. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  273. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  274. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  275. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  276. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  277. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  278. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  279. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  280. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  281. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  282. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  283. simul volucres variantibus formis.
  284. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  285. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  286. mutat enim mundi naturam totius aetas
  287. ex alioque alius status excipere omnia debet
  288. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  289. omnia commutat natura et vertere cogit.
  290. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  291. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  292. sic igitur mundi naturam totius aetas
  293. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  294. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  295. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  296. conatast mira facie membrisque coorta,
  297. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  298. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  299. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  300. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  301. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  302. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  303. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  304. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  305. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  306. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  307. multa videmus enim rebus concurrere debere,