De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  2. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  3. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  4. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  5. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  6. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  7. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  8. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  9. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  10. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  11. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  12. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  13. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  14. egregias animo facies vigilante videbant
  15. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  16. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  17. membra movere videbantur vocesque superbas
  18. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  19. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  20. subpeditabatur facies et forma manebat,
  21. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  22. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  23. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  24. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  25. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  26. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  27. praeterea caeli rationes ordine certo
  28. et varia annorum cernebant tempora verti
  29. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  30. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  31. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  32. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  33. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  34. luna dies et nox et noctis signa severa
  35. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  36. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  37. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  38. O genus infelix humanum, talia divis
  39. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  40. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  41. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  42. nec pietas ullast velatum saepe videri
  43. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  44. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  45. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  46. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  47. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  48. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  49. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  50. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  51. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  52. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  53. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  54. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  55. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  56. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  57. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  58. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  59. an divinitus aeterna donata salute
  60. perpetuo possint aevi labentia tractu
  61. inmensi validas aevi contemnere viris.
  62. praeterea cui non animus formidine divum
  63. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  64. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  65. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  66. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  67. corripiunt divum percussi membra timore,
  68. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  69. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  70. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  71. induperatorem classis super aequora verrit
  72. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  73. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  74. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  75. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  76. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  77. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  78. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  79. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  80. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  81. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  82. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  83. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  84. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  85. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  86. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  87. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  88. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  89. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  90. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  91. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  92. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  93. sive feras interficere et ditescere praeda;
  94. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  95. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  96. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  97. horribili sonitu silvas exederat altis
  98. a radicibus et terram percoxerat igni,
  99. manabat venis ferventibus in loca terrae
  100. concava conveniens argenti rivus et auri,
  101. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  102. posterius claro in terra splendere colore,
  103. tollebant nitido capti levique lepore,
  104. et simili formata videbant esse figura
  105. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  106. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  107. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  108. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  109. mucronum duci fastigia procudendo,
  110. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  111. materiemque dolare et levia radere tigna
  112. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  113. nec minus argento facere haec auroque parabant
  114. quam validi primum violentis viribus aeris,
  115. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  116. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  117. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  118. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  119. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  120. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  121. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  122. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  123. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  124. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  125. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  126. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  127. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  128. et lapides et item silvarum fragmina rami
  129. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  130. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  131. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  132. quo facilis magis est natura et copia maior.
  133. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  134. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  135. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  136. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  137. inde minutatim processit ferreus ensis
  138. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  139. et ferro coepere solum proscindere terrae
  140. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  141. et prius est armatum in equi conscendere costas
  142. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  143. quam biiugo curru belli temptare pericla.
  144. et biiugo prius est quam bis coniungere binos
  145. et quam falciferos armatum escendere currus.
  146. inde boves Lucas turrito corpore, tetras,
  147. anguimanus, belli docuerunt volnera Poeni
  148. sufferre et magnas Martis turbare catervas.
  149. sic alid ex alio peperit discordia tristis,
  150. horribile humanis quod gentibus esset in armis,
  151. inque dies belli terroribus addidit augmen.
  152. Temptarunt etiam tauros in moenere belli
  153. expertique sues saevos sunt mittere in hostis.
  154. et validos partim prae se misere leones
  155. cum doctoribus armatis saevisque magistris,
  156. qui moderarier his possent vinclisque tenere,
  157. ne quiquam, quoniam permixta caede calentes
  158. turbabant saevi nullo discrimine turmas,
  159. terrificas capitum quatientis undique cristas,
  160. nec poterant equites fremitu perterrita equorum
  161. pectora mulcere et frenis convertere in hostis.
  162. inritata leae iaciebant corpora saltu
  163. undique et adversum venientibus ora patebant
  164. et nec opinantis a tergo deripiebant
  165. deplexaeque dabant in terram volnere victos,
  166. morsibus adfixae validis atque unguibus uncis.
  167. iactabantque suos tauri pedibusque terebant
  168. et latera ac ventres hauribant supter equorum
  169. cornibus et terram minitanti mente ruebant.
  170. et validis socios caedebant dentibus apri
  171. tela infracta suo tinguentes sanguine saevi
  172. in se fracta suo tinguentes sanguine tela,
  173. permixtasque dabant equitum peditumque ruinas.
  174. nam transversa feros exibant dentis adactus
  175. iumenta aut pedibus ventos erecta petebant,
  176. ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres
  177. concidere atque gravi terram consternere casu.
  178. si quos ante domi domitos satis esse putabant,
  179. effervescere cernebant in rebus agundis
  180. volneribus clamore fuga terrore tumultu,
  181. nec poterant ullam partem redducere eorum;
  182. diffugiebat enim varium genus omne ferarum,
  183. ut nunc saepe boves Lucae ferro male mactae
  184. diffugiunt, fera facta suis cum multa dedere.
  185. Sed facere id non tam vincendi spe voluerunt;
  186. quam dare quod gemerent hostes, ipsique perire,
  187. qui numero diffidebant armisque vacabant,
  188. si fuit ut facerent. sed vix adducor ut ante
  189. non quierint animo praesentire atque videre,
  190. quam commune malum fieret foedumque, futurum.
  191. et magis id possis factum contendere in omni
  192. in variis mundis varia ratione creatis,
  193. quam certo atque uno terrarum quolibet orbi.
  194. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
  195. textile post ferrumst, quia ferro tela paratur,
  196. nec ratione alia possunt tam levia gigni
  197. insilia ac fusi, radii, scapique sonantes.
  198. et facere ante viros lanam natura
  199. quam muliebre genus; nam longe praestat in arte
  200. et sollertius est multo genus omne virile;
  201. agricolae donec vitio vertere severi,
  202. ut muliebribus id manibus concedere vellent
  203. atque ipsi pariter durum sufferre laborem
  204. atque opere in duro durarent membra manusque.
  205. At specimen sationis et insitionis origo
  206. ipsa fuit rerum primum natura creatrix,
  207. arboribus quoniam bacae glandesque caducae
  208. tempestiva dabant pullorum examina supter;
  209. unde etiam libitumst stirpis committere ramis
  210. et nova defodere in terram virgulta per agros.
  211. inde aliam atque aliam culturam dulcis agelli
  212. temptabant fructusque feros mansuescere terra
  213. cernebant indulgendo blandeque colendo.
  214. inque dies magis in montem succedere silvas
  215. cogebant infraque locum concedere cultis,
  216. prata lacus rivos segetes vinetaque laeta
  217. collibus et campis ut haberent, atque olearum
  218. caerula distinguens inter plaga currere posset
  219. per tumulos et convallis camposque profusa;
  220. ut nunc esse vides vario distincta lepore
  221. omnia, quae pomis intersita dulcibus ornant
  222. arbustisque tenent felicibus opsita circum.
  223. At liquidas avium voces imitarier ore
  224. ante fuit multo quam levia carmina cantu
  225. concelebrare homines possent aurisque iuvare.
  226. et zephyri cava per calamorum sibila primum
  227. agrestis docuere cavas inflare cicutas.
  228. inde minutatim dulcis didicere querellas,
  229. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  230. avia per nemora ac silvas saltusque reperta,
  231. per loca pastorum deserta atque otia dia.
  232. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  233. in medium ratioque in luminis eruit oras.
  234. haec animos ollis mulcebant atque iuvabant
  235. cum satiate cibi; nam tum sunt omnia cordi.
  236. saepe itaque inter se prostrati in gramine molli
  237. propter aquae rivom sub ramis arboris altae.
  238. non magnis opibus iucunde corpora habebant,
  239. praesertim cum tempestas ridebat et anni
  240. tempora pingebant viridantis floribus herbas.
  241. tum ioca, tum sermo, tum dulces esse cachinni
  242. consuerant; agrestis enim tum musa vigebat.
  243. tum caput atque umeros plexis redimire coronis
  244. floribus et foliis lascivia laeta movebat,
  245. atque extra numerum procedere membra moventes
  246. duriter et duro terram pede pellere matrem;
  247. unde oriebantur risus dulcesque cachinni,
  248. omnia quod nova tum magis haec et mira vigebant.
  249. et vigilantibus hinc aderant solacia somno
  250. ducere multimodis voces et flectere cantus
  251. et supera calamos unco percurrere labro;
  252. unde etiam vigiles nunc haec accepta tuentur.
  253. et numerum servare genus didicere, neque hilo
  254. maiore interea capiunt dulcedine fructum
  255. quam silvestre genus capiebat terrigenarum.
  256. nam quod adest praesto, nisi quid cognovimus ante
  257. suavius, in primis placet et pollere videtur,
  258. posteriorque fere melior res illa reperta
  259. perdit et immutat sensus ad pristina quaeque.
  260. sic odium coepit glandis, sic illa relicta
  261. strata cubilia sunt herbis et frondibus aucta.
  262. pellis item cecidit vestis contempta ferina;
  263. quam reor invidia tali tunc esse repertam,
  264. ut letum insidiis qui gessit primus obiret,
  265. et tamen inter eos distractam sanguine multo
  266. disperiise neque in fructum convertere quisse.
  267. tunc igitur pelles, nunc aurum et purpura curis
  268. exercent hominum vitam belloque fatigant;
  269. quo magis in nobis, ut opinor, culpa resedit.
  270. frigus enim nudos sine pellibus excruciabat
  271. terrigenas; at nos nil laedit veste carere
  272. purpurea atque auro signisque ingentibus apta,
  273. dum plebeia tamen sit, quae defendere possit.
  274. Ergo hominum genus in cassum frustraque laborat
  275. semper et in curis consumit inanibus aevom,
  276. ni mirum quia non cognovit quae sit habendi
  277. finis et omnino quoad crescat vera voluptas;
  278. idque minutatim vitam provexit in altum
  279. et belli magnos commovit funditus aestus.
  280. at vigiles mundi magnum versatile templum
  281. sol et luna suo lustrantes lumine circum
  282. perdocuere homines annorum tempora verti
  283. et certa ratione geri rem atque ordine certo.
  284. Iam validis saepti degebant turribus aevom,
  285. et divisa colebatur discretaque tellus,
  286. tum mare velivolis florebat navibus ponti,
  287. auxilia ac socios iam pacto foedere habebant,
  288. carminibus cum res gestas coepere
  289. tradere; nec multo prius sunt elementa reperta.
  290. propterea quid sit prius actum respicere aetas
  291. nostra nequit, nisi qua ratio vestigia monstrat.
  292. Navigia atque agri culturas moenia leges
  293. arma vias vestes et cetera de genere horum,
  294. praemia, delicias quoque vitae funditus omnis,
  295. carmina, picturas et daedala signa polita
  296. usus et impigrae simul experientia mentis
  297. paulatim docuit pedetemptim progredientis.
  298. sic unum quicquid paulatim protrahit aetas
  299. in medium ratioque in luminis erigit oras;
  300. namque alid ex alio clarescere corde videbant,
  301. artibus ad summum donec venere cacumen.
  1. Primae frugiparos fetus mortalibus aegris
  2. dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae
  3. et recreaverunt vitam legesque rogarunt
  4. et primae dederunt solacia dulcia vitae,
  5. cum genuere virum tali cum corde repertum,
  6. omnia veridico qui quondam ex ore profudit;