De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  2. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  3. quove modo possent offecto lumine obire
  4. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  5. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  6. omnia convisunt clara loca candida luce,
  7. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  8. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  9. tollere et incertis crerint committere ventis.
  10. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  11. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  12. florida fulserunt viridanti prata colore,
  13. arboribusque datumst variis exinde per auras
  14. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  15. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  16. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  17. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  18. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  19. multa modis multis varia ratione coorta.
  20. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  21. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  22. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  23. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  24. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  25. imbribus et calido solis concreta vapore;
  26. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  27. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  28. principio genus alituum variaeque volucres
  29. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  30. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  31. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  32. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  33. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  34. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  35. crescebant uteri terram radicibus apti;
  36. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  37. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  38. convertebat ibi natura foramina terrae
  39. et sucum venis cogebat fundere apertis
  40. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  41. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  42. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  43. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  44. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  45. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  46. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  47. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  48. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  49. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  50. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  51. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  52. simul volucres variantibus formis.
  53. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  54. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  55. mutat enim mundi naturam totius aetas
  56. ex alioque alius status excipere omnia debet
  57. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  58. omnia commutat natura et vertere cogit.
  59. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  60. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  61. sic igitur mundi naturam totius aetas
  62. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  63. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  64. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  65. conatast mira facie membrisque coorta,