De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  2. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  3. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  4. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  5. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  6. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  7. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  8. simul volucres variantibus formis.
  9. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  10. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  11. mutat enim mundi naturam totius aetas
  12. ex alioque alius status excipere omnia debet
  13. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  14. omnia commutat natura et vertere cogit.
  15. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  16. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  17. sic igitur mundi naturam totius aetas
  18. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  19. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  20. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  21. conatast mira facie membrisque coorta,
  22. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  23. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  24. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  25. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  26. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  27. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  28. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  29. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  30. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  31. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  32. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  33. ut propagando possint procudere saecla;
  34. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  35. semina qua possint membris manare remissis,
  36. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  37. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  38. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  39. nec potuisse propagando procudere prolem.
  40. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  41. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  42. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  43. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae