De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  2. quove modo possent offecto lumine obire
  3. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  4. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  5. omnia convisunt clara loca candida luce,
  6. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  7. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  8. tollere et incertis crerint committere ventis.
  9. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  10. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  11. florida fulserunt viridanti prata colore,
  12. arboribusque datumst variis exinde per auras
  13. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  14. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  15. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  16. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  17. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  18. multa modis multis varia ratione coorta.
  19. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  20. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  21. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  22. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  23. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  24. imbribus et calido solis concreta vapore;
  25. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  26. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  27. principio genus alituum variaeque volucres
  28. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  29. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  30. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  31. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  32. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  33. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  34. crescebant uteri terram radicibus apti;
  35. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  36. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  37. convertebat ibi natura foramina terrae
  38. et sucum venis cogebat fundere apertis
  39. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  40. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  41. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  42. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  43. praebebat multa et molli lanugine abundans.