De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  2. principio genus acre leonum saevaque saecla
  3. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  4. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  5. et genus omne quod est veterino semine partum
  6. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  7. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  8. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  9. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  10. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  11. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  12. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  13. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  14. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  15. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  16. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  17. donec ad interitum genus id natura redegit.
  18. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  19. esse queunt duplici natura et corpore bino
  20. ex alienigenis membris compacta, potestas
  21. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  22. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  23. principio circum tribus actis impiger annis
  24. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  25. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  26. post ubi equum validae vires aetate senecta
  27. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  28. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  29. officit et molli vestit lanugine malas;
  30. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  31. confieri credas Centauros posse neque esse,
  32. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  33. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  34. inter se quorum discordia membra videmus;
  35. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  36. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  37. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  38. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  39. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  40. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  41. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  42. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  43. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,