De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. principio genus alituum variaeque volucres
  2. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  3. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  4. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  5. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  6. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  7. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  8. crescebant uteri terram radicibus apti;
  9. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  10. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  11. convertebat ibi natura foramina terrae
  12. et sucum venis cogebat fundere apertis
  13. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  14. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  15. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  16. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  17. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  18. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  19. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  20. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  21. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  22. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  23. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  24. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  25. simul volucres variantibus formis.
  26. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  27. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  28. mutat enim mundi naturam totius aetas
  29. ex alioque alius status excipere omnia debet
  30. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  31. omnia commutat natura et vertere cogit.
  32. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  33. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  34. sic igitur mundi naturam totius aetas
  35. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  36. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  37. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  38. conatast mira facie membrisque coorta,
  39. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  40. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  41. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  42. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  43. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  44. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  45. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  46. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  47. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  48. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  49. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  50. ut propagando possint procudere saecla;
  51. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  52. semina qua possint membris manare remissis,
  53. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  54. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  55. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  56. nec potuisse propagando procudere prolem.
  57. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  58. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  59. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  60. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  61. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  62. principio genus acre leonum saevaque saecla
  63. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  64. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  65. et genus omne quod est veterino semine partum
  66. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  67. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;