De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque alia illius reparari in parte locoque,
  2. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  3. ordine cum videas tam certo multa creari.
  4. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  5. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  6. Flora quibus mater praespargens ante viai
  7. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  8. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  9. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  10. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  11. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  12. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  13. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  14. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  15. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  16. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  17. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  18. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  19. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  20. nam cur luna queat terram secludere solis
  21. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  22. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  23. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  24. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  25. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  26. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  27. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  28. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  29. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  30. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  31. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  32. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  33. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  34. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  35. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  36. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  37. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  38. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  39. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  40. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  41. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  42. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  43. quove modo possent offecto lumine obire
  44. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  45. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  46. omnia convisunt clara loca candida luce,
  47. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  48. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  49. tollere et incertis crerint committere ventis.
  50. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  51. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  52. florida fulserunt viridanti prata colore,
  53. arboribusque datumst variis exinde per auras
  54. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  55. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  56. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  57. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  58. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  59. multa modis multis varia ratione coorta.
  60. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  61. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  62. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  63. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  64. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  65. imbribus et calido solis concreta vapore;
  66. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  67. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.