De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ordine formarum certo certisque figuris
  2. inque dies privos aborisci quaeque creata
  3. atque alia illius reparari in parte locoque,
  4. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  5. ordine cum videas tam certo multa creari.
  6. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  7. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  8. Flora quibus mater praespargens ante viai
  9. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  10. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  11. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  12. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  13. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  14. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  15. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  16. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  17. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  18. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  19. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  20. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  21. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  22. nam cur luna queat terram secludere solis
  23. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  24. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  25. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  26. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  27. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  28. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  29. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  30. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  31. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  32. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  33. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  34. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  35. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  36. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  37. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  38. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  39. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  40. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  41. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  42. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  43. solis uti varios cursus lunaeque meatus