De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  2. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  3. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  4. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  5. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  6. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  7. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  8. quove modo possent offecto lumine obire
  9. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  10. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  11. omnia convisunt clara loca candida luce,
  12. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  13. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  14. tollere et incertis crerint committere ventis.
  15. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  16. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  17. florida fulserunt viridanti prata colore,
  18. arboribusque datumst variis exinde per auras
  19. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  20. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  21. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  22. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  23. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  24. multa modis multis varia ratione coorta.
  25. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  26. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  27. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  28. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  29. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  30. imbribus et calido solis concreta vapore;
  31. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  32. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  33. principio genus alituum variaeque volucres
  34. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  35. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  36. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  37. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  38. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  39. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  40. crescebant uteri terram radicibus apti;
  41. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  42. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  43. convertebat ibi natura foramina terrae
  44. et sucum venis cogebat fundere apertis
  45. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  46. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  47. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  48. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  49. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  50. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  51. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  52. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  53. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  54. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  55. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  56. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  57. simul volucres variantibus formis.
  58. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  59. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  60. mutat enim mundi naturam totius aetas
  61. ex alioque alius status excipere omnia debet
  62. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  63. omnia commutat natura et vertere cogit.
  64. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  65. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  66. sic igitur mundi naturam totius aetas
  67. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  68. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  69. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  70. conatast mira facie membrisque coorta,
  71. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  72. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  73. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  74. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  75. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  76. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  77. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  78. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  79. nec potuere cupitum aetatis tangere florem