De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. distinet aequato caelum discrimine metas
  2. propter signiferi posituram totius orbis,
  3. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  4. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  5. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  6. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  7. aut quia crassior est certis in partibus ,
  8. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  9. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  10. propterea noctes hiberno tempore longae
  11. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  12. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  13. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  14. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  15. propterea fit uti videantur dicere verum.
  16. Luna potest solis radiis percussa nitere
  17. inque dies magis id lumen convertere nobis
  18. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  19. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  20. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  21. inde minutatim retro quasi condere lumen
  22. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  23. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  24. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  25. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  26. est etiam quare proprio cum lumine possit
  27. volvier et varias splendoris reddere formas;
  28. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  29. labitur omnimodis occursans officiensque,
  30. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  31. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  32. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  33. versandoque globum variantis edere formas,
  34. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  35. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  36. inde minutatim retro contorquet et aufert
  37. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  38. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  39. astrologorum artem contra convincere tendit,
  40. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  41. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  42. denique cur nequeat semper nova luna creari
  43. ordine formarum certo certisque figuris
  44. inque dies privos aborisci quaeque creata
  45. atque alia illius reparari in parte locoque,
  46. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  47. ordine cum videas tam certo multa creari.
  48. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  49. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  50. Flora quibus mater praespargens ante viai
  51. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  52. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  53. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  54. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  55. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  56. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  57. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  58. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  59. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  60. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  61. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  62. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  63. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  64. nam cur luna queat terram secludere solis
  65. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  66. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  67. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  68. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  69. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  70. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  71. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  72. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  73. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  74. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  75. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  76. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  77. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  78. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  79. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,