De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  2. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  3. ut propagando possint procudere saecla;
  4. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  5. semina qua possint membris manare remissis,
  6. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  7. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  8. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  9. nec potuisse propagando procudere prolem.
  10. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  11. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  12. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  13. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  14. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  15. principio genus acre leonum saevaque saecla
  16. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  17. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  18. et genus omne quod est veterino semine partum
  19. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  20. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  21. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  22. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  23. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  24. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  25. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  26. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  27. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  28. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  29. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  30. donec ad interitum genus id natura redegit.
  31. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  32. esse queunt duplici natura et corpore bino
  33. ex alienigenis membris compacta, potestas
  34. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  35. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  36. principio circum tribus actis impiger annis
  37. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  38. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  39. post ubi equum validae vires aetate senecta
  40. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  41. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  42. officit et molli vestit lanugine malas;
  43. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  44. confieri credas Centauros posse neque esse,
  45. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  46. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  47. inter se quorum discordia membra videmus;
  48. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  49. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  50. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  51. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  52. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  53. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  54. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  55. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  56. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  57. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  58. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  59. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  60. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  61. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  62. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  63. multa licet simili ratione effutiat ore,
  64. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  65. fluxisse et gemmis florere arbusta
  66. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  67. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  68. et manibus totum circum se vertere caelum.
  69. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  70. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  71. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  72. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  73. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  74. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  75. non tamen inter se possunt complexa creari,
  76. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  77. foedere naturae certo discrimina servant.
  78. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  79. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,