De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  2. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  3. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  4. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  5. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  6. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  7. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  8. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  9. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  10. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  11. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  12. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  13. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  14. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  15. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  16. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  17. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  18. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  19. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  20. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  21. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  22. quove modo possent offecto lumine obire
  23. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  24. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  25. omnia convisunt clara loca candida luce,
  26. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  27. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  28. tollere et incertis crerint committere ventis.
  29. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  30. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  31. florida fulserunt viridanti prata colore,
  32. arboribusque datumst variis exinde per auras
  33. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  34. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  35. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  36. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  37. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  38. multa modis multis varia ratione coorta.
  39. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  40. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  41. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  42. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  43. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  44. imbribus et calido solis concreta vapore;
  45. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  46. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  47. principio genus alituum variaeque volucres
  48. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  49. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  50. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  51. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  52. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  53. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  54. crescebant uteri terram radicibus apti;
  55. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  56. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  57. convertebat ibi natura foramina terrae
  58. et sucum venis cogebat fundere apertis
  59. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  60. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  61. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  62. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  63. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  64. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  65. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  66. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  67. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  68. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  69. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  70. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  71. simul volucres variantibus formis.
  72. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  73. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  74. mutat enim mundi naturam totius aetas
  75. ex alioque alius status excipere omnia debet
  76. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  77. omnia commutat natura et vertere cogit.
  78. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  79. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  80. sic igitur mundi naturam totius aetas
  81. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  82. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  83. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  84. conatast mira facie membrisque coorta,
  85. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  86. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  87. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  88. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  89. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  90. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  91. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  92. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  93. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  94. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  95. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  96. ut propagando possint procudere saecla;
  97. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  98. semina qua possint membris manare remissis,
  99. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  100. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  101. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  102. nec potuisse propagando procudere prolem.
  103. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  104. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  105. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  106. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  107. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  108. principio genus acre leonum saevaque saecla
  109. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  110. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  111. et genus omne quod est veterino semine partum
  112. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  113. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  114. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  115. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  116. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  117. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  118. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  119. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  120. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  121. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  122. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  123. donec ad interitum genus id natura redegit.
  124. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  125. esse queunt duplici natura et corpore bino
  126. ex alienigenis membris compacta, potestas
  127. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  128. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  129. principio circum tribus actis impiger annis
  130. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  131. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  132. post ubi equum validae vires aetate senecta
  133. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  134. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  135. officit et molli vestit lanugine malas;
  136. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  137. confieri credas Centauros posse neque esse,
  138. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  139. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  140. inter se quorum discordia membra videmus;
  141. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  142. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  143. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  144. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  145. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  146. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  147. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  148. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  149. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  150. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  151. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  152. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  153. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  154. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  155. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  156. multa licet simili ratione effutiat ore,
  157. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  158. fluxisse et gemmis florere arbusta
  159. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,