De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  2. et manibus totum circum se vertere caelum.
  3. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  4. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  5. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  6. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  7. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  8. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  9. non tamen inter se possunt complexa creari,
  10. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  11. foedere naturae certo discrimina servant.
  12. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  13. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  14. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  15. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  16. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  17. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  18. multaque per caelum solis volventia lustra
  19. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  20. nec robustus erat curvi moderator aratri
  21. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  22. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  23. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  24. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  25. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  26. glandiferas inter curabant corpora quercus
  27. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  28. arbita puniceo fieri matura colore,
  29. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  30. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  31. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  32. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  33. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  34. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  35. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  36. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  37. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  38. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  39. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  40. necdum res igni scibant tractare neque uti
  41. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  42. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  43. et frutices inter condebant squalida membra
  44. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  45. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  46. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  47. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  48. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  49. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  50. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  51. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  52. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  53. et manuum mira freti virtute pedumque
  54. consectabantur silvestria saecla ferarum
  55. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  56. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  57. saetigerisque pares subus silvestria membra
  58. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  59. circum se foliis ac frondibus involventes.
  60. nec plangore diem magno solemque per agros
  61. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  62. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  63. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  64. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  65. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  66. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  67. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  68. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  69. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  70. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  71. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  72. spumigeri suis adventu validique leonis
  73. atque intempesta cedebant nocte paventes
  74. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  75. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  76. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  77. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  78. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  79. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  80. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  81. at quos effugium servarat corpore adeso,
  82. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  83. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  84. donique eos vita privarant vermina saeva
  85. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  86. at non multa virum sub signis milia ducta
  87. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  88. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  89. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  90. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  91. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  92. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  93. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  94. tum penuria deinde cibi languentia leto
  95. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  96. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  97. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  98. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  99. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  100. ---
  101. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  102. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  103. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  104. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  105. et Venus inminuit viris puerique parentum
  106. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  107. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  108. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  109. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  110. vocibus et gestu cum balbe significarent
  111. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  112. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  113. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  114. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  115. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  116. At varios linguae sonitus natura subegit
  117. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  118. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  119. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  120. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  121. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  122. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  123. illis iratus petit atque infestus inurget.
  124. at catuli pantherarum scymnique leonum
  125. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  126. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  127. alituum porro genus alis omne videmus
  128. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  129. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  130. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  131. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  132. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  133. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  134. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  135. inter se fuerant, unde insita notities est
  136. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  137. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  138. cogere item pluris unus victosque domare
  139. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  140. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  141. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  142. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  143. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  144. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  145. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  146. pro vario sensu varia res voce notaret?
  147. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  148. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  149. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  150. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  151. inritata canum cum primum magna Molossum
  152. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  153. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  154. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  155. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  156. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  157. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  158. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  159. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  160. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.