De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam cur luna queat terram secludere solis
  2. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  3. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  4. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  5. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  6. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  7. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  8. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  9. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  10. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  11. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  12. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  13. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  14. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  15. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  16. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  17. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  18. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  19. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  20. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  21. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  22. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  23. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  24. quove modo possent offecto lumine obire
  25. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  26. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  27. omnia convisunt clara loca candida luce,
  28. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  29. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  30. tollere et incertis crerint committere ventis.
  31. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  32. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  33. florida fulserunt viridanti prata colore,
  34. arboribusque datumst variis exinde per auras
  35. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  36. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  37. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  38. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  39. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  40. multa modis multis varia ratione coorta.
  41. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  42. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  43. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  44. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  45. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  46. imbribus et calido solis concreta vapore;
  47. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  48. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  49. principio genus alituum variaeque volucres
  50. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  51. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  52. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  53. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  54. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  55. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  56. crescebant uteri terram radicibus apti;
  57. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  58. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  59. convertebat ibi natura foramina terrae
  60. et sucum venis cogebat fundere apertis
  61. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  62. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  63. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  64. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  65. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  66. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  67. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  68. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  69. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  70. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  71. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  72. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  73. simul volucres variantibus formis.
  74. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  75. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  76. mutat enim mundi naturam totius aetas
  77. ex alioque alius status excipere omnia debet
  78. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  79. omnia commutat natura et vertere cogit.
  80. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  81. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  82. sic igitur mundi naturam totius aetas
  83. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  84. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  85. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  86. conatast mira facie membrisque coorta,
  87. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  88. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  89. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  90. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  91. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  92. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  93. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  94. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  95. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  96. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  97. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  98. ut propagando possint procudere saecla;
  99. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  100. semina qua possint membris manare remissis,
  101. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  102. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  103. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  104. nec potuisse propagando procudere prolem.
  105. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  106. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  107. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  108. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  109. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  110. principio genus acre leonum saevaque saecla
  111. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  112. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  113. et genus omne quod est veterino semine partum
  114. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  115. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  116. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  117. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  118. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  119. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  120. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  121. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  122. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  123. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  124. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  125. donec ad interitum genus id natura redegit.
  126. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  127. esse queunt duplici natura et corpore bino
  128. ex alienigenis membris compacta, potestas
  129. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  130. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  131. principio circum tribus actis impiger annis
  132. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  133. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  134. post ubi equum validae vires aetate senecta
  135. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  136. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  137. officit et molli vestit lanugine malas;
  138. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  139. confieri credas Centauros posse neque esse,
  140. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  141. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  142. inter se quorum discordia membra videmus;
  143. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  144. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  145. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  146. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  147. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  148. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  149. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  150. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  151. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  152. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  153. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  154. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  155. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  156. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  157. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  158. multa licet simili ratione effutiat ore,
  159. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  160. fluxisse et gemmis florere arbusta
  161. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  162. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  163. et manibus totum circum se vertere caelum.
  164. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  165. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  166. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  167. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  168. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  169. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  170. non tamen inter se possunt complexa creari,
  171. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  172. foedere naturae certo discrimina servant.
  173. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  174. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  175. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  176. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  177. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  178. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  179. multaque per caelum solis volventia lustra
  180. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  181. nec robustus erat curvi moderator aratri