De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  2. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  3. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  4. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  5. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  6. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  7. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  8. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  9. per multum, specie confusa videntur
  10. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  11. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  12. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  13. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  14. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  15. scire licet perquam pauxillo posse minores
  16. esse vel exigua maioris parte brevique.
  17. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  18. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  19. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  20. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  21. Illud item non est mirandum, qua ratione
  22. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  23. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  24. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  25. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  26. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  27. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  28. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  29. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  30. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  31. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  32. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  33. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  34. percipiat calidis fervoribus ardor,
  35. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  36. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  37. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  38. accidere ex una scintilla incendia passim.
  39. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  40. possideat multum caecis fervoribus ignem
  41. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  42. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  43. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  44. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  45. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  46. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  47. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  48. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  49. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  50. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  51. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  52. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  53. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  54. evanescere enim rapidas illius et acris
  55. imminui supter viris, ideoque relinqui
  56. paulatim solem cum posterioribus signis,
  57. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  58. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  59. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  60. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  61. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  62. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  63. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  64. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  65. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  66. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  67. alternis certo fluere alter tempore possit,
  68. qui queat aestivis solem detrudere signis
  69. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  70. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  71. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  72. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  73. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  74. posse alternis e partibus ire.
  75. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  76. diversas ire in partis inferna supernis?
  77. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  78. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  79. At nox obruit ingenti caligine terras,
  80. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  81. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  82. concussos itere et labefactos multo,
  83. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  84. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  85. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  86. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  87. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  88. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  89. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  90. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  91. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  92. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  93. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  94. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  95. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  96. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  97. semina confluere et solis reparare nitorem.
  98. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  99. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  100. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  101. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  102. tempore et inpubem molli pubescere veste
  103. et pariter mollem malis demittere barbam.
  104. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  105. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  106. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  107. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  108. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  109. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  110. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  111. aut quia sol idem sub terras atque superne
  112. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  113. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  114. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  115. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  116. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  117. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  118. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  119. distinet aequato caelum discrimine metas
  120. propter signiferi posituram totius orbis,
  121. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  122. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  123. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  124. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  125. aut quia crassior est certis in partibus ,
  126. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  127. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  128. propterea noctes hiberno tempore longae
  129. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  130. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  131. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  132. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  133. propterea fit uti videantur dicere verum.
  134. Luna potest solis radiis percussa nitere
  135. inque dies magis id lumen convertere nobis
  136. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  137. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  138. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  139. inde minutatim retro quasi condere lumen
  140. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  141. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  142. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  143. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  144. est etiam quare proprio cum lumine possit
  145. volvier et varias splendoris reddere formas;
  146. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  147. labitur omnimodis occursans officiensque,
  148. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  149. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  150. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  151. versandoque globum variantis edere formas,
  152. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  153. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  154. inde minutatim retro contorquet et aufert
  155. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  156. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  157. astrologorum artem contra convincere tendit,
  158. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  159. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  160. denique cur nequeat semper nova luna creari
  161. ordine formarum certo certisque figuris
  162. inque dies privos aborisci quaeque creata
  163. atque alia illius reparari in parte locoque,
  164. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  165. ordine cum videas tam certo multa creari.
  166. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  167. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  168. Flora quibus mater praespargens ante viai
  169. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  170. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  171. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  172. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  173. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  174. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  175. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  176. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  177. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  178. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  179. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  180. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  181. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.