De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  2. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  3. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  4. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  5. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  6. glandiferas inter curabant corpora quercus
  7. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  8. arbita puniceo fieri matura colore,
  9. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  10. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  11. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  12. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  13. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  14. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  15. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  16. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  17. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  18. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  19. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  20. necdum res igni scibant tractare neque uti
  21. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  22. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  23. et frutices inter condebant squalida membra
  24. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  25. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  26. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  27. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  28. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  29. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  30. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  31. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  32. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  33. et manuum mira freti virtute pedumque
  34. consectabantur silvestria saecla ferarum
  35. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  36. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  37. saetigerisque pares subus silvestria membra
  38. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  39. circum se foliis ac frondibus involventes.
  40. nec plangore diem magno solemque per agros
  41. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  42. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  43. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  44. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  45. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  46. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  47. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  48. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  49. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  50. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  51. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  52. spumigeri suis adventu validique leonis
  53. atque intempesta cedebant nocte paventes
  54. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  55. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  56. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  57. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  58. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  59. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  60. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  61. at quos effugium servarat corpore adeso,
  62. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  63. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  64. donique eos vita privarant vermina saeva
  65. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  66. at non multa virum sub signis milia ducta
  67. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  68. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  69. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  70. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  71. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  72. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  73. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  74. tum penuria deinde cibi languentia leto
  75. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  76. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  77. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  78. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  79. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  80. ---
  81. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  82. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  83. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  84. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  85. et Venus inminuit viris puerique parentum
  86. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  87. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  88. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  89. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  90. vocibus et gestu cum balbe significarent
  91. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  92. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  93. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  94. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  95. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  96. At varios linguae sonitus natura subegit
  97. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  98. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  99. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  100. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  101. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  102. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  103. illis iratus petit atque infestus inurget.
  104. at catuli pantherarum scymnique leonum
  105. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  106. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  107. alituum porro genus alis omne videmus
  108. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  109. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  110. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  111. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  112. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  113. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  114. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  115. inter se fuerant, unde insita notities est
  116. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  117. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  118. cogere item pluris unus victosque domare
  119. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  120. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  121. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  122. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  123. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  124. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  125. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  126. pro vario sensu varia res voce notaret?
  127. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  128. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  129. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  130. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  131. inritata canum cum primum magna Molossum
  132. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  133. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  134. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  135. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  136. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  137. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  138. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  139. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  140. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  141. denique non hinnitus item differre videtur,
  142. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  143. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  144. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  145. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  146. postremo genus alituum variaeque volucres,
  147. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  148. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  149. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  150. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  151. et partim mutant cum tempestatibus una
  152. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  153. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  154. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  155. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  156. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  157. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  158. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  159. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  160. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  161. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  162. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  163. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  164. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  165. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  166. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  167. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  168. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  169. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  170. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  171. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  172. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  173. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  174. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  175. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  176. condere coeperunt urbis arcemque locare
  177. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  178. et pecudes et agros divisere atque dedere
  179. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  180. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  181. posterius res inventast aurumque repertum,
  182. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;