De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  2. semina confluere et solis reparare nitorem.
  3. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  4. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  5. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  6. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  7. tempore et inpubem molli pubescere veste
  8. et pariter mollem malis demittere barbam.
  9. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  10. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  11. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  12. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  13. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  14. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  15. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  16. aut quia sol idem sub terras atque superne
  17. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  18. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  19. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  20. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  21. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  22. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  23. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  24. distinet aequato caelum discrimine metas
  25. propter signiferi posituram totius orbis,
  26. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  27. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  28. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  29. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  30. aut quia crassior est certis in partibus ,
  31. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  32. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  33. propterea noctes hiberno tempore longae
  34. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  35. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  36. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  37. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  38. propterea fit uti videantur dicere verum.
  39. Luna potest solis radiis percussa nitere
  40. inque dies magis id lumen convertere nobis
  41. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  42. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  43. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  44. inde minutatim retro quasi condere lumen
  45. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  46. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  47. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  48. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  49. est etiam quare proprio cum lumine possit
  50. volvier et varias splendoris reddere formas;
  51. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  52. labitur omnimodis occursans officiensque,
  53. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  54. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  55. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  56. versandoque globum variantis edere formas,
  57. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  58. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  59. inde minutatim retro contorquet et aufert
  60. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  61. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  62. astrologorum artem contra convincere tendit,
  63. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  64. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  65. denique cur nequeat semper nova luna creari
  66. ordine formarum certo certisque figuris
  67. inque dies privos aborisci quaeque creata