De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  2. distinet aequato caelum discrimine metas
  3. propter signiferi posituram totius orbis,
  4. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  5. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  6. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  7. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  8. aut quia crassior est certis in partibus ,
  9. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  10. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  11. propterea noctes hiberno tempore longae
  12. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  13. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  14. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  15. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  16. propterea fit uti videantur dicere verum.
  17. Luna potest solis radiis percussa nitere
  18. inque dies magis id lumen convertere nobis
  19. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  20. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  21. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  22. inde minutatim retro quasi condere lumen
  23. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  24. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  25. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  26. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  27. est etiam quare proprio cum lumine possit
  28. volvier et varias splendoris reddere formas;
  29. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  30. labitur omnimodis occursans officiensque,
  31. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  32. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  33. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  34. versandoque globum variantis edere formas,
  35. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  36. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  37. inde minutatim retro contorquet et aufert
  38. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  39. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  40. astrologorum artem contra convincere tendit,
  41. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  42. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  43. denique cur nequeat semper nova luna creari