De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. possideat multum caecis fervoribus ignem
  2. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  3. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  4. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  5. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  6. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  7. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  8. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  9. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  10. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  11. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  12. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  13. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  14. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  15. evanescere enim rapidas illius et acris
  16. imminui supter viris, ideoque relinqui
  17. paulatim solem cum posterioribus signis,
  18. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  19. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  20. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  21. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  22. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  23. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  24. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  25. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  26. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  27. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  28. alternis certo fluere alter tempore possit,
  29. qui queat aestivis solem detrudere signis
  30. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  31. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  32. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  33. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  34. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  35. posse alternis e partibus ire.
  36. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  37. diversas ire in partis inferna supernis?
  38. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  39. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  40. At nox obruit ingenti caligine terras,
  41. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  42. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  43. concussos itere et labefactos multo,
  44. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  45. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  46. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  47. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  48. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  49. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  50. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  51. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  52. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  53. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  54. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  55. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  56. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  57. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  58. semina confluere et solis reparare nitorem.
  59. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  60. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  61. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  62. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  63. tempore et inpubem molli pubescere veste
  64. et pariter mollem malis demittere barbam.
  65. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  66. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  67. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  68. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  69. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  70. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  71. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  72. aut quia sol idem sub terras atque superne
  73. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  74. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  75. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  76. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  77. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  78. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  79. nam medio cursu flatus aquilonis et austri