De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  2. diversas ire in partis inferna supernis?
  3. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  4. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  5. At nox obruit ingenti caligine terras,
  6. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  7. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  8. concussos itere et labefactos multo,
  9. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  10. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  11. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  12. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  13. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  14. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  15. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  16. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  17. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  18. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  19. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  20. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  21. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  22. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  23. semina confluere et solis reparare nitorem.
  24. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  25. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  26. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  27. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  28. tempore et inpubem molli pubescere veste
  29. et pariter mollem malis demittere barbam.
  30. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  31. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  32. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  33. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  34. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  35. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  36. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  37. aut quia sol idem sub terras atque superne
  38. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  39. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  40. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  41. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  42. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  43. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;