De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  2. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  3. alternis certo fluere alter tempore possit,
  4. qui queat aestivis solem detrudere signis
  5. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  6. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  7. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  8. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  9. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  10. posse alternis e partibus ire.
  11. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  12. diversas ire in partis inferna supernis?
  13. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  14. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  15. At nox obruit ingenti caligine terras,
  16. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  17. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  18. concussos itere et labefactos multo,
  19. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  20. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  21. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  22. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  23. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  24. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  25. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  26. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  27. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  28. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  29. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  30. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  31. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  32. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  33. semina confluere et solis reparare nitorem.
  34. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  35. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  36. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  37. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  38. tempore et inpubem molli pubescere veste
  39. et pariter mollem malis demittere barbam.
  40. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  41. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  42. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  43. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  44. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  45. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  46. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  47. aut quia sol idem sub terras atque superne
  48. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  49. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  50. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  51. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  52. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  53. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  54. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  55. distinet aequato caelum discrimine metas
  56. propter signiferi posituram totius orbis,
  57. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  58. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  59. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  60. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  61. aut quia crassior est certis in partibus ,
  62. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  63. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  64. propterea noctes hiberno tempore longae
  65. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  66. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  67. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  68. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  69. propterea fit uti videantur dicere verum.
  70. Luna potest solis radiis percussa nitere
  71. inque dies magis id lumen convertere nobis
  72. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  73. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  74. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  75. inde minutatim retro quasi condere lumen
  76. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  77. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  78. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  79. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  80. est etiam quare proprio cum lumine possit
  81. volvier et varias splendoris reddere formas;
  82. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  83. labitur omnimodis occursans officiensque,
  84. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  85. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  86. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  87. versandoque globum variantis edere formas,
  88. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  89. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  90. inde minutatim retro contorquet et aufert
  91. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  92. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  93. astrologorum artem contra convincere tendit,
  94. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  95. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  96. denique cur nequeat semper nova luna creari
  97. ordine formarum certo certisque figuris
  98. inque dies privos aborisci quaeque creata
  99. atque alia illius reparari in parte locoque,
  100. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  101. ordine cum videas tam certo multa creari.
  102. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  103. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  104. Flora quibus mater praespargens ante viai
  105. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  106. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  107. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  108. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  109. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  110. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  111. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  112. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  113. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  114. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  115. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  116. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  117. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  118. nam cur luna queat terram secludere solis
  119. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  120. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  121. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  122. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  123. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  124. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  125. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  126. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  127. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  128. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  129. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  130. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  131. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  132. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  133. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  134. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  135. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  136. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  137. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  138. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  139. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  140. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  141. quove modo possent offecto lumine obire
  142. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  143. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  144. omnia convisunt clara loca candida luce,
  145. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  146. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  147. tollere et incertis crerint committere ventis.
  148. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  149. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  150. florida fulserunt viridanti prata colore,
  151. arboribusque datumst variis exinde per auras
  152. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  153. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  154. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  155. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  156. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  157. multa modis multis varia ratione coorta.
  158. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  159. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  160. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  161. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  162. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  163. imbribus et calido solis concreta vapore;
  164. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  165. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  166. principio genus alituum variaeque volucres
  167. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  168. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  169. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  170. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  171. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  172. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  173. crescebant uteri terram radicibus apti;
  174. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  175. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  176. convertebat ibi natura foramina terrae
  177. et sucum venis cogebat fundere apertis
  178. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  179. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  180. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  181. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  182. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  183. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  184. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  185. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  186. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  187. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  188. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  189. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  190. simul volucres variantibus formis.
  191. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  192. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  193. mutat enim mundi naturam totius aetas
  194. ex alioque alius status excipere omnia debet
  195. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  196. omnia commutat natura et vertere cogit.
  197. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  198. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  199. sic igitur mundi naturam totius aetas
  200. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  201. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  202. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  203. conatast mira facie membrisque coorta,
  204. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  205. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  206. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  207. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  208. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  209. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  210. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  211. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  212. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  213. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  214. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  215. ut propagando possint procudere saecla;
  216. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  217. semina qua possint membris manare remissis,
  218. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  219. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  220. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  221. nec potuisse propagando procudere prolem.
  222. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  223. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  224. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  225. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  226. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  227. principio genus acre leonum saevaque saecla
  228. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  229. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  230. et genus omne quod est veterino semine partum
  231. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  232. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  233. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  234. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  235. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  236. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  237. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  238. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  239. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  240. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  241. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  242. donec ad interitum genus id natura redegit.
  243. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  244. esse queunt duplici natura et corpore bino
  245. ex alienigenis membris compacta, potestas
  246. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  247. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  248. principio circum tribus actis impiger annis
  249. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  250. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  251. post ubi equum validae vires aetate senecta
  252. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  253. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  254. officit et molli vestit lanugine malas;
  255. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  256. confieri credas Centauros posse neque esse,
  257. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  258. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  259. inter se quorum discordia membra videmus;
  260. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  261. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  262. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  263. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  264. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  265. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  266. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  267. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  268. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  269. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  270. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  271. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  272. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  273. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  274. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  275. multa licet simili ratione effutiat ore,
  276. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  277. fluxisse et gemmis florere arbusta
  278. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  279. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  280. et manibus totum circum se vertere caelum.
  281. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  282. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  283. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  284. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  285. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  286. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  287. non tamen inter se possunt complexa creari,
  288. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  289. foedere naturae certo discrimina servant.
  290. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  291. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  292. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  293. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  294. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  295. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  296. multaque per caelum solis volventia lustra
  297. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  298. nec robustus erat curvi moderator aratri
  299. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  300. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  301. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  302. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  303. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  304. glandiferas inter curabant corpora quercus
  305. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  306. arbita puniceo fieri matura colore,
  307. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  308. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  309. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  310. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  311. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  312. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  313. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  314. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  315. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  316. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  317. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  318. necdum res igni scibant tractare neque uti
  319. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  320. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  321. et frutices inter condebant squalida membra
  322. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  323. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  324. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  325. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  326. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  327. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  328. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  329. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  330. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  331. et manuum mira freti virtute pedumque
  332. consectabantur silvestria saecla ferarum