De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  2. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  3. saetigerisque pares subus silvestria membra
  4. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  5. circum se foliis ac frondibus involventes.
  6. nec plangore diem magno solemque per agros
  7. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  8. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  9. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  10. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  11. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  12. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  13. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  14. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  15. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  16. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  17. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  18. spumigeri suis adventu validique leonis
  19. atque intempesta cedebant nocte paventes
  20. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  21. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  22. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  23. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  24. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  25. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  26. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  27. at quos effugium servarat corpore adeso,
  28. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  29. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  30. donique eos vita privarant vermina saeva
  31. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  32. at non multa virum sub signis milia ducta
  33. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  34. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  35. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  36. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  37. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  38. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  39. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  40. tum penuria deinde cibi languentia leto
  41. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  42. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  43. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  44. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  45. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  46. ---
  47. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  48. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  49. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  50. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  51. et Venus inminuit viris puerique parentum
  52. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  53. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  54. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  55. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  56. vocibus et gestu cum balbe significarent
  57. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  58. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  59. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  60. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  61. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  62. At varios linguae sonitus natura subegit
  63. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  64. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  65. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  66. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  67. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  68. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  69. illis iratus petit atque infestus inurget.
  70. at catuli pantherarum scymnique leonum
  71. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  72. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  73. alituum porro genus alis omne videmus
  74. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  75. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  76. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  77. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  78. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  79. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  80. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  81. inter se fuerant, unde insita notities est
  82. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  83. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  84. cogere item pluris unus victosque domare
  85. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  86. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  87. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  88. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  89. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  90. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  91. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  92. pro vario sensu varia res voce notaret?
  93. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  94. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  95. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  96. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  97. inritata canum cum primum magna Molossum
  98. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  99. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  100. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  101. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  102. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  103. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  104. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  105. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  106. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  107. denique non hinnitus item differre videtur,
  108. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  109. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  110. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  111. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  112. postremo genus alituum variaeque volucres,
  113. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  114. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  115. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  116. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  117. et partim mutant cum tempestatibus una
  118. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  119. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  120. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  121. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  122. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  123. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  124. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  125. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  126. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  127. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  128. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  129. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  130. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  131. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  132. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  133. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  134. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  135. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  136. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  137. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  138. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  139. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  140. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  141. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  142. condere coeperunt urbis arcemque locare
  143. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  144. et pecudes et agros divisere atque dedere
  145. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  146. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  147. posterius res inventast aurumque repertum,
  148. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  149. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  150. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  151. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  152. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  153. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  154. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  155. ut fundamento stabili fortuna maneret
  156. et placidam possent opulenti degere vitam,
  157. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  158. certantes iter infestum fecere viai,
  159. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  160. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  161. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  162. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  163. ut satius multo iam sit parere quietum
  164. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  165. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  166. angustum per iter luctantes ambitionis;
  167. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  168. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  169. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  170. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  171. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  172. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  173. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  174. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  175. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  176. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  177. inde magistratum partim docuere creare
  178. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  179. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  180. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  181. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  182. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  183. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  184. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  185. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  186. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  187. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  188. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  189. qui violat factis communia foedera pacis.
  190. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  191. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  192. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  193. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  194. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  195. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis
  196. pervulgarit et ararum compleverit urbis
  197. suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
  198. quae nunc in magnis florent sacra rebus locisque,
  199. unde etiam nunc est mortalibus insitus horror,
  200. qui delubra deum nova toto suscitat orbi
  201. terrarum et festis cogit celebrare diebus,
  202. non ita difficilest rationem reddere verbis.
  203. quippe etenim iam tum divom mortalia saecla
  204. egregias animo facies vigilante videbant
  205. et magis in somnis mirando corporis auctu.
  206. his igitur sensum tribuebant propterea quod
  207. membra movere videbantur vocesque superbas
  208. mittere pro facie praeclara et viribus amplis.
  209. aeternamque dabant vitam, quia semper eorum
  210. subpeditabatur facies et forma manebat,
  211. et tamen omnino quod tantis viribus auctos
  212. non temere ulla vi convinci posse putabant.
  213. fortunisque ideo longe praestare putabant,
  214. quod mortis timor haut quemquam vexaret eorum,
  215. et simul in somnis quia multa et mira videbant
  216. efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
  217. praeterea caeli rationes ordine certo
  218. et varia annorum cernebant tempora verti
  219. nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
  220. ergo perfugium sibi habebant omnia divis
  221. tradere et illorum nutu facere omnia flecti.
  222. in caeloque deum sedes et templa locarunt,
  223. per caelum volvi quia nox et luna videtur,
  224. luna dies et nox et noctis signa severa
  225. noctivagaeque faces caeli flammaeque volantes,
  226. nubila sol imbres nix venti fulmina grando
  227. et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
  228. O genus infelix humanum, talia divis
  229. cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
  230. quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
  231. volnera, quas lacrimas peperere minoribus nostris!
  232. nec pietas ullast velatum saepe videri
  233. vertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
  234. nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
  235. ante deum delubra nec aras sanguine multo
  236. spargere quadrupedum nec votis nectere vota,
  237. sed mage pacata posse omnia mente tueri.
  238. nam cum suspicimus magni caelestia mundi
  239. templa super stellisque micantibus aethera fixum,
  240. et venit in mentem solis lunaeque viarum,
  241. tunc aliis oppressa malis in pectora cura
  242. illa quoque expergefactum caput erigere infit,
  243. ne quae forte deum nobis inmensa potestas
  244. sit, vario motu quae candida sidera verset;
  245. temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
  246. ecquae nam fuerit mundi genitalis origo,
  247. et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
  248. et taciti motus hunc possint ferre laborem,
  249. an divinitus aeterna donata salute
  250. perpetuo possint aevi labentia tractu
  251. inmensi validas aevi contemnere viris.
  252. praeterea cui non animus formidine divum
  253. contrahitur, cui non correpunt membra pavore,
  254. fulminis horribili cum plaga torrida tellus
  255. contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
  256. non populi gentesque tremunt, regesque superbi
  257. corripiunt divum percussi membra timore,
  258. ne quod ob admissum foede dictumve superbe
  259. poenarum grave sit solvendi tempus adauctum?
  260. summa etiam cum vis violenti per mare venti
  261. induperatorem classis super aequora verrit
  262. cum validis pariter legionibus atque elephantis,
  263. non divom pacem votis adit ac prece quaesit
  264. ventorum pavidus paces animasque secundas?
  265. ne quiquam, quoniam violento turbine saepe
  266. correptus nihilo fertur minus ad vada leti.
  267. usque adeo res humanas vis abdita quaedam
  268. opterit et pulchros fascis saevasque secures
  269. proculcare ac ludibrio sibi habere videtur.
  270. denique sub pedibus tellus cum tota vacillat
  271. concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
  272. quid mirum si se temnunt mortalia saecla
  273. atque potestatis magnas mirasque relinquunt
  274. in rebus viris divum, quae cuncta gubernent?
  275. Quod super est, aes atque aurum ferrumque repertumst
  276. et simul argenti pondus plumbique potestas,
  277. ignis ubi ingentis silvas ardore cremarat
  278. montibus in magnis, seu caelo fulmine misso,
  279. sive quod inter se bellum silvestre gerentes
  280. hostibus intulerant ignem formidinis ergo,
  281. sive quod inducti terrae bonitate volebant
  282. pandere agros pinguis et pascua reddere rura,
  283. sive feras interficere et ditescere praeda;
  284. nam fovea atque igni prius est venarier ortum
  285. quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
  286. quicquid id est, qua cumque e causa flammeus ardor
  287. horribili sonitu silvas exederat altis
  288. a radicibus et terram percoxerat igni,
  289. manabat venis ferventibus in loca terrae
  290. concava conveniens argenti rivus et auri,
  291. aeris item et plumbi. quae cum concreta videbant
  292. posterius claro in terra splendere colore,
  293. tollebant nitido capti levique lepore,
  294. et simili formata videbant esse figura
  295. atque lacunarum fuerant vestigia cuique.
  296. tum penetrabat eos posse haec liquefacta calore
  297. quamlibet in formam et faciem decurrere rerum,
  298. et prorsum quamvis in acuta ac tenvia posse
  299. mucronum duci fastigia procudendo,
  300. ut sibi tela parent silvasque ut caedere possint
  301. materiemque dolare et levia radere tigna
  302. et terebrare etiam ac pertundere perque forare.
  303. nec minus argento facere haec auroque parabant
  304. quam validi primum violentis viribus aeris,
  305. ne quiquam, quoniam cedebat victa potestas
  306. nec poterant pariter durum sufferre laborem.
  307. nam fuit in pretio magis aes aurumque iacebat
  308. propter inutilitatem hebeti mucrone retusum;
  309. nunc iacet aes, aurum in summum successit honorem.
  310. sic volvenda aetas commutat tempora rerum.
  311. quod fuit in pretio, fit nullo denique honore;
  312. porro aliud succedit et e contemptibus exit
  313. inque dies magis adpetitur floretque repertum
  314. laudibus et miro est mortalis inter honore.
  315. Nunc tibi quo pacto ferri natura reperta
  316. sit facilest ipsi per te cognoscere, Memmi.
  317. arma antiqua manus ungues dentesque fuerunt
  318. et lapides et item silvarum fragmina rami
  319. et flamma atque ignes, post quam sunt cognita primum.
  320. posterius ferri vis est aerisque reperta.
  321. et prior aeris erat quam ferri cognitus usus,
  322. quo facilis magis est natura et copia maior.
  323. aere solum terrae tractabant, aereque belli
  324. miscebant fluctus et vulnera vasta serebant
  325. et pecus atque agros adimebant; nam facile ollis
  326. omnia cedebant armatis nuda et inerma.
  327. inde minutatim processit ferreus ensis
  328. versaque in obprobrium species est falcis ahenae,
  329. et ferro coepere solum proscindere terrae
  330. exaequataque sunt creperi certamina belli.
  331. et prius est armatum in equi conscendere costas
  332. et moderarier hunc frenis dextraque vigere
  333. quam biiugo curru belli temptare pericla.