De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  2. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  3. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  4. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  5. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  6. nec sanctum numen fati protollere finis
  7. posse neque adversus naturae foedera niti?
  8. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  9. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  10. non ruere avolsos silices a montibus altis
  11. nec validas aevi vires perferre patique
  12. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  13. ex infinito quae tempore pertolerassent
  14. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  15. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  16. continet amplexu terram: si procreat ex se
  17. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  18. totum nativum mortali corpore constat.
  19. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  20. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  21. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  22. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  23. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  24. non alias alii quoque res cecinere ?
  25. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  26. aeternis famae monimentis insita florent?
  27. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  28. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  29. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  30. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  31. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  32. denique natura haec rerum ratioque repertast
  33. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  34. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  35. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  36. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  37. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  38. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  39. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  40. tanto quique magis victus fateare necessest
  41. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  42. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  43. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  44. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  45. nec ratione alia mortales esse videmur,
  46. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  47. atque illi quos a vita natura removit.
  48. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  49. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  50. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  51. dissociare intus partis, ut materiai
  52. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  53. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  54. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  55. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  56. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  57. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  58. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  59. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  60. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  61. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  62. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  63. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  64. ex infinito quae possint forte coorta
  65. corruere hanc rerum violento turbine summam
  66. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  67. nec porro natura loci spatiumque profundi
  68. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  69. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  70. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  71. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  72. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  73. quare etiam nativa necessumst confiteare
  74. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  75. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  76. inmensi validas aevi contemnere vires.
  77. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  78. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  79. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  80. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  81. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  82. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  83. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  84. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  85. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  86. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  87. et siccare prius confidunt omnia posse
  88. quam liquor incepti possit contingere finem.
  89. tantum spirantes aequo certamine bellum
  90. magnis inter se de rebus cernere certant,
  91. cum semel interea fuerit superantior ignis
  92. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  93. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  94. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  95. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  96. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  97. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  98. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  99. obvius aeternam succepit lampada mundi
  100. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  101. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  102. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  103. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  104. ignis enim superare potest ubi materiai
  105. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  106. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  107. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  108. umor item quondam coepit superare coortus,
  109. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  110. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  111. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  112. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  113. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  114. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  115. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  116. nam certe neque consilio primordia rerum
  117. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  118. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  119. sed quia multa modis multis primordia rerum
  120. ex infinito iam tempore percita plagis
  121. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  122. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  123. quae cumque inter se possent congressa creare,
  124. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  125. omnigenus coetus et motus experiundo
  126. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  127. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  128. terrai maris et caeli generisque animantum.
  129. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  130. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  131. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  132. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  133. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  134. diffugere inde loci partes coepere paresque
  135. cum paribus iungi res et discludere mundum
  136. membraque dividere et magnas disponere partes
  137. omnigenis e principiis, discordia quorum
  138. intervalla vias conexus pondera plagas
  139. concursus motus turbabat proelia miscens
  140. propter dissimilis formas variasque figuras,
  141. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  142. nec motus inter sese dare convenientis,
  143. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  144. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  145. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  146. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  147. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  148. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  149. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  150. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  151. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  152. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  153. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  154. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  155. partibus erumpens primus se sustulit aether
  156. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  157. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  158. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  159. matutina rubent radiati lumina solis
  160. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  161. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  162. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  163. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  164. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  165. corpore concreto circum datus undique saepsit
  166. et late diffusus in omnis undique partis
  167. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  168. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  169. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  170. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  171. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  172. nec levia ut possent per summas labier oras,
  173. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  174. versent et partes ut mundi totius extent;
  175. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  176. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  177. his igitur rebus retractis terra repente,
  178. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  179. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  180. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  181. et radii solis cogebant undique terram
  182. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  183. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  184. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  185. augebat mare manando camposque natantis,
  186. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  187. corpora multa vaporis et altaque caeli
  188. densabant procul a terris fulgentia templa.
  189. sidebant campi, crescebant montibus altis
  190. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  191. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  192. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  193. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  194. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  195. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  196. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  197. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  198. atque levissimus super influit auras
  199. nec liquidum corpus turbantibus auris
  200. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  201. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  202. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  203. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  204. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  205. unum labendi conservans usque tenorem.
  206. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  207. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  208. ex utraque polum parti premere nobis
  209. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  210. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  211. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  212. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  213. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  214. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  215. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  216. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  217. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  218. passim per caeli volvunt summania templa,
  219. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  220. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  221. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  222. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  223. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  224. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  225. in variis mundis varia ratione creatis,
  226. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  227. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  228. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  229. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  230. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  231. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  232. evanescere paulatim et decrescere pondus
  233. convenit atque aliam naturam supter habere
  234. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  235. partibus mundi, quibus insita vivit.
  236. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  237. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  238. nec caput est oneri collo nec denique totum
  239. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  240. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  241. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  242. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  243. sic igitur tellus non est aliena repente
  244. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  245. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  246. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  247. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  248. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  249. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  250. partibus mundi caeloque revincta;
  251. nam communibus inter se radicibus haerent
  252. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  253. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  254. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  255. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  256. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  257. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  258. iamne vides quantum tenuis natura valere
  259. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  260. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  261. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  262. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  263. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  264. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  265. nil magnis intervallis de corpore libant
  266. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  267. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  268. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  269. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  270. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  271. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  272. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  273. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  274. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  275. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  276. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  277. per multum, specie confusa videntur
  278. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  279. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  280. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  281. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  282. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  283. scire licet perquam pauxillo posse minores
  284. esse vel exigua maioris parte brevique.
  285. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  286. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  287. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  288. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  289. Illud item non est mirandum, qua ratione
  290. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  291. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  292. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  293. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  294. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  295. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  296. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  297. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  298. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  299. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  300. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  301. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  302. percipiat calidis fervoribus ardor,
  303. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  304. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  305. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  306. accidere ex una scintilla incendia passim.
  307. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  308. possideat multum caecis fervoribus ignem
  309. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  310. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  311. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  312. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  313. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  314. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  315. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  316. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  317. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  318. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  319. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  320. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  321. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  322. evanescere enim rapidas illius et acris
  323. imminui supter viris, ideoque relinqui
  324. paulatim solem cum posterioribus signis,
  325. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  326. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  327. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  328. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  329. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  330. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  331. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  332. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti