De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  2. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  3. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  4. evanescere paulatim et decrescere pondus
  5. convenit atque aliam naturam supter habere
  6. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  7. partibus mundi, quibus insita vivit.
  8. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  9. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  10. nec caput est oneri collo nec denique totum
  11. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  12. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  13. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  14. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  15. sic igitur tellus non est aliena repente
  16. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  17. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  18. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  19. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  20. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  21. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  22. partibus mundi caeloque revincta;
  23. nam communibus inter se radicibus haerent
  24. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  25. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  26. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  27. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  28. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  29. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  30. iamne vides quantum tenuis natura valere
  31. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  32. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  33. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  34. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  35. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  36. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  37. nil magnis intervallis de corpore libant
  38. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  39. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  40. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  41. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  42. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  43. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  44. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  45. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  46. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  47. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  48. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  49. per multum, specie confusa videntur
  50. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  51. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  52. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  53. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  54. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  55. scire licet perquam pauxillo posse minores
  56. esse vel exigua maioris parte brevique.
  57. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  58. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  59. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  60. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  61. Illud item non est mirandum, qua ratione
  62. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  63. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  64. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  65. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  66. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  67. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  68. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  69. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  70. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  71. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  72. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  73. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  74. percipiat calidis fervoribus ardor,
  75. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  76. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  77. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  78. accidere ex una scintilla incendia passim.
  79. forsitan et rosea sol alte lampade lucens