De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  2. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  3. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  4. accidere ex una scintilla incendia passim.
  5. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  6. possideat multum caecis fervoribus ignem
  7. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  8. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  9. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  10. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  11. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  12. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  13. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  14. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  15. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  16. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  17. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  18. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  19. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  20. evanescere enim rapidas illius et acris
  21. imminui supter viris, ideoque relinqui
  22. paulatim solem cum posterioribus signis,
  23. inferior multo quod sit quam fervida signa.
  24. et magis hoc lunam: quanto demissior eius
  25. cursus abest procul a caelo terrisque propinquat,
  26. tanto posse minus cum signis tendere cursum.
  27. flaccidiore etiam quanto iam turbine fertur
  28. inferior quam sol, tanto magis omnia signa
  29. hanc adipiscuntur circum praeterque feruntur.
  30. propterea fit ut haec ad signum quodque reverti
  31. mobilius videatur, ad hanc quia signa revisunt.
  32. fit quoque ut e mundi transversis partibus
  33. alternis certo fluere alter tempore possit,
  34. qui queat aestivis solem detrudere signis
  35. brumalis usque ad flexus gelidumque rigorem,
  36. et qui reiciat gelidis a frigoris umbris
  37. aestiferas usque in partis et fervida signa.
  38. et ratione pari lunam stellasque putandumst,
  39. quae volvunt magnos in magnis orbibus annos,
  40. posse alternis e partibus ire.
  41. nonne vides etiam diversis nubila ventis
  42. diversas ire in partis inferna supernis?
  43. qui minus illa queant per magnos aetheris orbis
  44. aestibus inter se diversis sidera ferri?
  45. At nox obruit ingenti caligine terras,
  46. aut ubi de longo cursu sol ultima caeli
  47. impulit atque suos efflavit languidus ignis
  48. concussos itere et labefactos multo,
  49. aut quia sub terras cursum convortere cogit
  50. vis eadem, supra quae terras pertulit orbem.
  51. Tempore item certo roseam Matuta per oras
  52. aetheris auroram differt et lumina pandit,
  53. aut quia sol idem, sub terras ille revertens,
  54. anticipat caelum radiis accendere temptans,
  55. aut quia conveniunt ignes et semina multa
  56. confluere ardoris consuerunt tempore certo,
  57. quae faciunt solis nova semper lumina gigni;
  58. quod genus Idaeis fama est e montibus altis
  59. dispersos ignis orienti lumine cerni,
  60. inde coire globum quasi in unum et conficere orbem.
  61. nec tamen illud in his rebus mirabile debet
  62. esse, quod haec ignis tam certo tempore possint
  63. semina confluere et solis reparare nitorem.
  64. multa videmus enim, certo quae tempore fiunt
  65. omnibus in rebus. florescunt tempore certo
  66. arbusta et certo dimittunt tempore florem.
  67. nec minus in certo dentes cadere imperat aetas
  68. tempore et inpubem molli pubescere veste
  69. et pariter mollem malis demittere barbam.
  70. fulmina postremo nix imbres nubila venti
  71. non nimis incertis fiunt in partibus anni.
  72. namque ubi sic fuerunt causarum exordia prima
  73. atque ita res mundi cecidere ab origine prima,
  74. conseque quoque iam redeunt ex ordine certo.
  75. Crescere itemque dies licet et tabescere noctes,
  76. et minui luces, cum sumant augmina noctis,
  77. aut quia sol idem sub terras atque superne
  78. imparibus currens amfractibus aetheris oras
  79. partit et in partis non aequas dividit orbem,
  80. et quod ab alterutra detraxit parte, reponit
  81. eius in adversa tanto plus parte relatus,
  82. donec ad id signum caeli pervenit, ubi anni
  83. nodus nocturnas exaequat lucibus umbras;
  84. nam medio cursu flatus aquilonis et austri
  85. distinet aequato caelum discrimine metas
  86. propter signiferi posituram totius orbis,
  87. annua sol in quo concludit tempora serpens,
  88. obliquo terras et caelum lumine lustrans,
  89. ut ratio declarat eorum qui loca caeli
  90. omnia dispositis signis ornata notarunt.
  91. aut quia crassior est certis in partibus ,
  92. sub terris ideo tremulum iubar haesitat ignis
  93. nec penetrare potest facile atque emergere ad ortus;
  94. propterea noctes hiberno tempore longae
  95. cessant, dum veniat radiatum insigne diei.
  96. aut etiam, quia sic alternis partibus anni
  97. tardius et citius consuerunt confluere ignes,
  98. qui faciunt solem certa de surgere parte,
  99. propterea fit uti videantur dicere verum.
  100. Luna potest solis radiis percussa nitere
  101. inque dies magis id lumen convertere nobis
  102. ad speciem, quantum solis secedit ab orbi,
  103. donique eum contra pleno bene lumine fulsit
  104. atque oriens obitus eius super edita vidit;
  105. inde minutatim retro quasi condere lumen
  106. debet item, quanto propius iam solis ad ignem
  107. labitur ex alia signorum parte per orbem;
  108. ut faciunt, lunam qui fingunt esse pilai
  109. consimilem cursusque viam sub sole tenere.
  110. est etiam quare proprio cum lumine possit
  111. volvier et varias splendoris reddere formas;
  112. corpus enim licet esse aliud, quod fertur et una
  113. labitur omnimodis occursans officiensque,
  114. nec potis est cerni, quia cassum lumine fertur.
  115. versarique potest, globus ut, si forte, pilai
  116. dimidia ex parti candenti lumine tinctus,
  117. versandoque globum variantis edere formas,
  118. donique eam partem, quae cumque est ignibus aucta,
  119. ad speciem vertit nobis oculosque patentis;
  120. inde minutatim retro contorquet et aufert
  121. luciferam partem glomeraminis atque pilai;
  122. ut Babylonica Chaldaeum doctrina refutans
  123. astrologorum artem contra convincere tendit,
  124. proinde quasi id fieri nequeat quod pugnat uterque
  125. aut minus hoc illo sit cur amplectier ausis.
  126. denique cur nequeat semper nova luna creari
  127. ordine formarum certo certisque figuris
  128. inque dies privos aborisci quaeque creata
  129. atque alia illius reparari in parte locoque,
  130. difficilest ratione docere et vincere verbis,
  131. ordine cum videas tam certo multa creari.
  132. it Ver et Venus et Veneris praenuntius ante
  133. pennatus graditur, Zephyri vestigia propter
  134. Flora quibus mater praespargens ante viai
  135. cuncta coloribus egregiis et odoribus opplet.
  136. inde loci sequitur Calor aridus et comes una
  137. pulverulenta Ceres et etesia flabra aquilonum.
  138. inde Autumnus adit, graditur simul Euhius Euan.
  139. inde aliae tempestates ventique secuntur,
  140. altitonans Volturnus et Auster fulmine pollens.
  141. tandem Bruma nives adfert pigrumque rigorem
  142. reddit. Hiemps sequitur crepitans hanc dentibus algu.
  143. quo minus est mirum, si certo tempore luna
  144. gignitur et certo deletur tempore rusus,
  145. cum fieri possint tam certo tempore multa.
  146. Solis item quoque defectus lunaeque latebras
  147. pluribus e causis fieri tibi posse putandumst.
  148. nam cur luna queat terram secludere solis
  149. lumine et a terris altum caput obstruere ei,
  150. obiciens caecum radiis ardentibus orbem,
  151. tempore eodem aliut facere id non posse putetur
  152. corpus, quod cassum labatur lumine semper?
  153. solque suos etiam dimittere languidus ignis
  154. tempore cur certo nequeat recreareque lumen,
  155. cum loca praeteriit flammis infesta per auras,
  156. quae faciunt ignis interstingui atque perire?
  157. et cur terra queat lunam spoliare vicissim
  158. lumine et oppressum solem super ipsa tenere,
  159. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras,
  160. tempore eodem aliud nequeat succurrere lunae
  161. corpus vel supra solis perlabier orbem,
  162. quod radios inter rumpat lumenque profusum?
  163. et tamen ipsa suo si fulget luna nitore,
  164. cur nequeat certa mundi languescere parte,
  165. dum loca luminibus propriis inimica per exit?
  166. menstrua dum rigidas coni perlabitur umbras.
  167. Quod superest, quoniam magni per caerula mundi
  168. qua fieri quicquid posset ratione resolvi,
  169. solis uti varios cursus lunaeque meatus
  170. noscere possemus quae vis et causa cieret,
  171. quove modo possent offecto lumine obire
  172. et neque opinantis tenebris obducere terras,
  173. cum quasi conivent et aperto lumine rursum
  174. omnia convisunt clara loca candida luce,
  175. nunc redeo ad mundi novitatem et mollia terrae
  176. arva, novo fetu quid primum in luminis oras
  177. tollere et incertis crerint committere ventis.
  178. Principio genus herbarum viridemque nitorem
  179. terra dedit circum collis camposque per omnis,
  180. florida fulserunt viridanti prata colore,
  181. arboribusque datumst variis exinde per auras
  182. crescendi magnum inmissis certamen habenis.
  183. ut pluma atque pili primum saetaeque creantur
  184. quadripedum membris et corpore pennipotentum,
  185. sic nova tum tellus herbas virgultaque primum
  186. sustulit, inde loci mortalia saecla creavit
  187. multa modis multis varia ratione coorta.
  188. nam neque de caelo cecidisse animalia possunt,
  189. nec terrestria de salsis exisse lacunis.
  190. linquitur ut merito maternum nomen adepta
  191. terra sit, e terra quoniam sunt cuncta creata.
  192. multaque nunc etiam existunt animalia terris
  193. imbribus et calido solis concreta vapore;
  194. quo minus est mirum, si tum sunt plura coorta
  195. et maiora, nova tellure atque aethere adulta.
  196. principio genus alituum variaeque volucres
  197. ova relinquebant exclusae tempore verno,
  198. folliculos ut nunc teretis aestate cicadae
  199. lincunt sponte sua victum vitamque petentes.
  200. tum tibi terra dedit primum mortalia saecla.
  201. multus enim calor atque umor superabat in arvis.
  202. hoc ubi quaeque loci regio opportuna dabatur,
  203. crescebant uteri terram radicibus apti;
  204. quos ubi tempore maturo pate fecerat aetas
  205. infantum, fugiens umorem aurasque petessens,
  206. convertebat ibi natura foramina terrae
  207. et sucum venis cogebat fundere apertis
  208. consimilem lactis, sicut nunc femina quaeque
  209. cum peperit, dulci repletur lacte, quod omnis
  210. impetus in mammas convertitur ille alimenti.
  211. terra cibum pueris, vestem vapor, herba cubile
  212. praebebat multa et molli lanugine abundans.
  213. at novitas mundi nec frigora dura ciebat
  214. nec nimios aestus nec magnis viribus auras.
  215. omnia enim pariter crescunt et robora sumunt.
  216. Quare etiam atque etiam maternum nomen adepta
  217. terra tenet merito, quoniam genus ipsa creavit
  218. humanum atque animal prope certo tempore fudit
  219. omne quod in magnis bacchatur montibus passim,
  220. simul volucres variantibus formis.
  221. sed quia finem aliquam pariendi debet habere,
  222. destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
  223. mutat enim mundi naturam totius aetas
  224. ex alioque alius status excipere omnia debet
  225. nec manet ulla sui similis res: omnia migrant,
  226. omnia commutat natura et vertere cogit.
  227. namque aliud putrescit et aevo debile languet,
  228. porro aliud succrescit et e contemptibus exit.
  229. sic igitur mundi naturam totius aetas
  230. mutat, et ex alio terram status excipit alter,
  231. quod potuit nequeat, possit quod non tulit ante.
  232. Multaque tum tellus etiam portenta creare
  233. conatast mira facie membrisque coorta,
  234. androgynem, interutras necutrumque utrimque remotum,
  235. orba pedum partim, manuum viduata vicissim,
  236. muta sine ore etiam, sine voltu caeca reperta,
  237. vinctaque membrorum per totum corpus adhaesu,
  238. nec facere ut possent quicquam nec cedere quoquam
  239. nec vitare malum nec sumere quod volet usus.
  240. cetera de genere hoc monstra ac portenta creabat,
  241. ne quiquam, quoniam natura absterruit auctum
  242. nec potuere cupitum aetatis tangere florem
  243. nec reperire cibum nec iungi per Veneris res.
  244. multa videmus enim rebus concurrere debere,
  245. ut propagando possint procudere saecla;
  246. pabula primum ut sint, genitalia deinde per artus
  247. semina qua possint membris manare remissis,
  248. feminaque ut maribus coniungi possit, habere,
  249. mutua qui mutent inter se gaudia uterque.
  250. Multaque tum interiisse animantum saecla necessest
  251. nec potuisse propagando procudere prolem.
  252. nam quae cumque vides vesci vitalibus auris,
  253. aut dolus aut virtus aut denique mobilitas est
  254. ex ineunte aevo genus id tutaTA reservans.
  255. multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae
  256. commendata manent, tutelae tradita nostrae.
  257. principio genus acre leonum saevaque saecla
  258. tutatast virtus, volpes dolus et fuga cervos.
  259. at levisomna canum fido cum pectore corda,
  260. et genus omne quod est veterino semine partum
  261. lanigeraeque simul pecudes et bucera saecla
  262. omnia sunt hominum tutelae tradita, Memmi;
  263. nam cupide fugere feras pacemque secuta
  264. sunt et larga suo sine pabula parta labore,
  265. quae damus utilitatis eorum praemia causa.
  266. at quis nil horum tribuit natura, nec ipsa
  267. sponte sua possent ut vivere nec dare nobis
  268. utilitatem aliquam, quare pateremur eorum
  269. praesidio nostro pasci genus esseque tutum,
  270. scilicet haec aliis praedae lucroque iacebant
  271. indupedita suis fatalibus omnia vinclis,
  272. donec ad interitum genus id natura redegit.
  273. Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo
  274. esse queunt duplici natura et corpore bino
  275. ex alienigenis membris compacta, potestas
  276. hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
  277. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  278. principio circum tribus actis impiger annis