De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  2. aeternis famae monimentis insita florent?
  3. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  4. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  5. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  6. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  7. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  8. denique natura haec rerum ratioque repertast
  9. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  10. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  11. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  12. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  13. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  14. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  15. per terras amnes atque oppida coperuisse.
  16. tanto quique magis victus fateare necessest
  17. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  18. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  19. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  20. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  21. nec ratione alia mortales esse videmur,
  22. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  23. atque illi quos a vita natura removit.
  24. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  25. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  26. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  27. dissociare intus partis, ut materiai
  28. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  29. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  30. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  31. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  32. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  33. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  34. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  35. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  36. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  37. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  38. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  39. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  40. ex infinito quae possint forte coorta
  41. corruere hanc rerum violento turbine summam
  42. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  43. nec porro natura loci spatiumque profundi
  44. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  45. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  46. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  47. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  48. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  49. quare etiam nativa necessumst confiteare
  50. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  51. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  52. inmensi validas aevi contemnere vires.
  53. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  54. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  55. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  56. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  57. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  58. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  59. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  60. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  61. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  62. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  63. et siccare prius confidunt omnia posse
  64. quam liquor incepti possit contingere finem.
  65. tantum spirantes aequo certamine bellum
  66. magnis inter se de rebus cernere certant,
  67. cum semel interea fuerit superantior ignis
  68. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  69. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  70. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  71. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  72. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  73. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  74. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  75. obvius aeternam succepit lampada mundi
  76. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  77. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  78. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  79. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  80. ignis enim superare potest ubi materiai
  81. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  82. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  83. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  84. umor item quondam coepit superare coortus,
  85. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  86. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  87. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  88. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  89. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  90. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  91. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  92. nam certe neque consilio primordia rerum
  93. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  94. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  95. sed quia multa modis multis primordia rerum
  96. ex infinito iam tempore percita plagis
  97. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  98. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  99. quae cumque inter se possent congressa creare,
  100. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  101. omnigenus coetus et motus experiundo
  102. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  103. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  104. terrai maris et caeli generisque animantum.
  105. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  106. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  107. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  108. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  109. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  110. diffugere inde loci partes coepere paresque
  111. cum paribus iungi res et discludere mundum
  112. membraque dividere et magnas disponere partes
  113. omnigenis e principiis, discordia quorum
  114. intervalla vias conexus pondera plagas
  115. concursus motus turbabat proelia miscens
  116. propter dissimilis formas variasque figuras,
  117. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  118. nec motus inter sese dare convenientis,
  119. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  120. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  121. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  122. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  123. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  124. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  125. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  126. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  127. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  128. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  129. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  130. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  131. partibus erumpens primus se sustulit aether
  132. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  133. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  134. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  135. matutina rubent radiati lumina solis
  136. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  137. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  138. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  139. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  140. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  141. corpore concreto circum datus undique saepsit
  142. et late diffusus in omnis undique partis
  143. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  144. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  145. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  146. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  147. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  148. nec levia ut possent per summas labier oras,
  149. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  150. versent et partes ut mundi totius extent;
  151. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  152. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  153. his igitur rebus retractis terra repente,
  154. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  155. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  156. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  157. et radii solis cogebant undique terram
  158. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  159. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  160. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  161. augebat mare manando camposque natantis,
  162. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  163. corpora multa vaporis et altaque caeli
  164. densabant procul a terris fulgentia templa.
  165. sidebant campi, crescebant montibus altis
  166. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  167. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  168. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  169. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  170. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  171. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  172. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  173. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  174. atque levissimus super influit auras
  175. nec liquidum corpus turbantibus auris
  176. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  177. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  178. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  179. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  180. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  181. unum labendi conservans usque tenorem.
  182. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  183. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  184. ex utraque polum parti premere nobis
  185. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  186. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  187. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  188. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  189. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  190. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  191. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  192. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  193. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  194. passim per caeli volvunt summania templa,
  195. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  196. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  197. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  198. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  199. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  200. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  201. in variis mundis varia ratione creatis,
  202. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  203. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  204. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  205. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  206. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  207. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  208. evanescere paulatim et decrescere pondus
  209. convenit atque aliam naturam supter habere
  210. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  211. partibus mundi, quibus insita vivit.
  212. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  213. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  214. nec caput est oneri collo nec denique totum
  215. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  216. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  217. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  218. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  219. sic igitur tellus non est aliena repente
  220. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  221. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  222. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  223. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  224. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  225. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  226. partibus mundi caeloque revincta;
  227. nam communibus inter se radicibus haerent
  228. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  229. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  230. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  231. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  232. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  233. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  234. iamne vides quantum tenuis natura valere
  235. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  236. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  237. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  238. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  239. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  240. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  241. nil magnis intervallis de corpore libant
  242. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  243. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  244. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  245. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  246. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  247. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  248. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  249. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  250. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  251. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  252. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  253. per multum, specie confusa videntur
  254. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  255. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  256. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  257. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  258. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  259. scire licet perquam pauxillo posse minores
  260. esse vel exigua maioris parte brevique.
  261. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  262. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  263. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  264. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  265. Illud item non est mirandum, qua ratione
  266. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  267. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  268. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  269. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  270. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  271. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  272. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  273. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  274. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  275. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  276. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  277. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  278. percipiat calidis fervoribus ardor,