De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. floret equus, puer haut quaquam; nam saepe etiam nunc
  2. ubera mammarum in somnis lactantia quaeret.
  3. post ubi equum validae vires aetate senecta
  4. membraque deficiunt fugienti languida vita,
  5. tum demum puerili aevo florenta iuventas
  6. officit et molli vestit lanugine malas;
  7. ne forte ex homine et veterino semine equorum
  8. confieri credas Centauros posse neque esse,
  9. aut rapidis canibus succinctas semimarinis
  10. corporibus Scyllas et cetera de genere horum,
  11. inter se quorum discordia membra videmus;
  12. quae neque florescunt pariter nec robora sumunt
  13. corporibus neque proiciunt aetate senecta
  14. nec simili Venere ardescunt nec moribus unis
  15. conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
  16. quippe videre licet pinguescere saepe cicuta
  17. barbigeras pecudes, homini quae est acre venenum.
  18. flamma quidem vero cum corpora fulva leonum
  19. tam soleat torrere atque urere quam genus omne
  20. visceris in terris quod cumque et sanguinis extet,
  21. qui fieri potuit, triplici cum corpore ut una,
  22. prima leo, postrema draco, media ipsa, Chimaera
  23. ore foras acrem flaret de corpore flammam?
  24. quare etiam tellure nova caeloque recenti
  25. talia qui fingit potuisse animalia gigni,
  26. nixus in hoc uno novitatis nomine inani,
  27. multa licet simili ratione effutiat ore,
  28. aurea tum dicat per terras flumina vulgo
  29. fluxisse et gemmis florere arbusta
  30. aut hominem tanto membrorum esse impete natum,
  31. trans maria alta pedum nisus ut ponere posset
  32. et manibus totum circum se vertere caelum.
  33. nam quod multa fuere in terris semina rerum,
  34. tempore quo primum tellus animalia fudit,
  35. nil tamen est signi mixtas potuisse creari
  36. inter se pecudes compactaque membra animantum,
  37. propterea quia quae de terris nunc quoque abundant
  38. herbarum genera ac fruges arbustaque laeta
  39. non tamen inter se possunt complexa creari,
  40. sed res quaeque suo ritu procedit et omnes
  41. foedere naturae certo discrimina servant.
  42. Et genus humanum multo fuit illud in arvis
  43. durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
  44. et maioribus et solidis magis ossibus intus
  45. fundatum, validis aptum per viscera nervis,
  46. nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
  47. nec novitate cibi nec labi corporis ulla.
  48. multaque per caelum solis volventia lustra
  49. volgivago vitam tractabant more ferarum.
  50. nec robustus erat curvi moderator aratri
  51. quisquam, nec scibat ferro molirier arva
  52. nec nova defodere in terram virgulta neque altis
  53. arboribus veteres decidere falcibus ramos.
  54. quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
  55. sponte sua, satis id placabat pectora donum.
  56. glandiferas inter curabant corpora quercus
  57. plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
  58. arbita puniceo fieri matura colore,
  59. plurima tum tellus etiam maiora ferebat.
  60. multaque praeterea novitas tum florida mundi
  61. pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla.
  62. at sedare sitim fluvii fontesque vocabant,
  63. ut nunc montibus e magnis decursus aquai
  64. claricitat late sitientia saecla ferarum.
  65. denique nota vagis silvestria templa tenebant
  66. nympharum, quibus e scibant umore fluenta
  67. lubrica proluvie larga lavere umida saxa,
  68. umida saxa, super viridi stillantia musco,
  69. et partim plano scatere atque erumpere campo.
  70. necdum res igni scibant tractare neque uti
  71. pellibus et spoliis corpus vestire ferarum,
  72. sed nemora atque cavos montis silvasque colebant
  73. et frutices inter condebant squalida membra
  74. verbera ventorum vitare imbrisque coacti.
  75. nec commune bonum poterant spectare neque ullis
  76. moribus inter se scibant nec legibus uti.
  77. quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
  78. sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.
  79. et Venus in silvis iungebat corpora amantum;
  80. conciliabat enim vel mutua quamque cupido
  81. vel violenta viri vis atque inpensa libido
  82. vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
  83. et manuum mira freti virtute pedumque
  84. consectabantur silvestria saecla ferarum
  85. missilibus saxis et magno pondere clavae.
  86. multaque vincebant, vitabant pauca latebris;
  87. saetigerisque pares subus silvestria membra
  88. nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
  89. circum se foliis ac frondibus involventes.
  90. nec plangore diem magno solemque per agros
  91. quaerebant pavidi palantes noctis in umbris,
  92. sed taciti respectabant somnoque sepulti,
  93. dum rosea face sol inferret lumina caelo.
  94. a parvis quod enim consuerant cernere semper
  95. alterno tenebras et lucem tempore gigni,
  96. non erat ut fieri posset mirarier umquam
  97. nec diffidere, ne terras aeterna teneret
  98. nox in perpetuum detracto lumine solis.
  99. sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
  100. infestam miseris faciebant saepe quietem.
  101. eiectique domo fugiebant saxea tecta
  102. spumigeri suis adventu validique leonis
  103. atque intempesta cedebant nocte paventes
  104. hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
  105. Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
  106. dulcia linquebant lamentis lumina vitae.
  107. unus enim tum quisque magis deprensus eorum
  108. pabula viva feris praebebat, dentibus haustus,
  109. et nemora ac montis gemitu silvasque replebat
  110. viva videns vivo sepeliri viscera busto.
  111. at quos effugium servarat corpore adeso,
  112. posterius tremulas super ulcera tetra tenentes
  113. palmas horriferis accibant vocibus Orcum,
  114. donique eos vita privarant vermina saeva
  115. expertis opis, ignaros quid volnera vellent.
  116. at non multa virum sub signis milia ducta
  117. una dies dabat exitio nec turbida ponti
  118. aequora lidebant navis ad saxa virosque.
  119. nam temere in cassum frustra mare saepe coortum
  120. saevibat leviterque minas ponebat inanis,
  121. nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
  122. subdola pellicere in fraudem ridentibus undis.
  123. improba navigii ratio tum caeca iacebat.
  124. tum penuria deinde cibi languentia leto
  125. membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
  126. illi inprudentes ipsi sibi saepe venenum
  127. vergebant, nunc dant aliis sollertius ipsi.
  128. Inde casas postquam ac pellis ignemque pararunt
  129. et mulier coniuncta viro concessit in unum
  130. ---
  131. cognita sunt, prolemque ex se videre creatam,
  132. tum genus humanum primum mollescere coepit.
  133. ignis enim curavit, ut alsia corpora frigus
  134. non ita iam possent caeli sub tegmine ferre,
  135. et Venus inminuit viris puerique parentum
  136. blanditiis facile ingenium fregere superbum.
  137. tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes
  138. finitimi inter se nec laedere nec violari,
  139. et pueros commendarunt muliebreque saeclum,
  140. vocibus et gestu cum balbe significarent
  141. imbecillorum esse aequum misererier omnis.
  142. nec tamen omnimodis poterat concordia gigni,
  143. sed bona magnaque pars servabat foedera caste;
  144. aut genus humanum iam tum foret omne peremptum
  145. nec potuisset adhuc perducere saecla propago.
  146. At varios linguae sonitus natura subegit
  147. mittere et utilitas expressit nomina rerum,
  148. non alia longe ratione atque ipsa videtur
  149. protrahere ad gestum pueros infantia linguae,
  150. cum facit ut digito quae sint praesentia monstrent.
  151. sentit enim vim quisque suam quod possit abuti.
  152. cornua nata prius vitulo quam frontibus extent,
  153. illis iratus petit atque infestus inurget.
  154. at catuli pantherarum scymnique leonum
  155. unguibus ac pedibus iam tum morsuque repugnant,
  156. vix etiam cum sunt dentes unguesque creati.
  157. alituum porro genus alis omne videmus
  158. fidere et a pennis tremulum petere auxiliatum.
  159. proinde putare aliquem tum nomina distribuisse
  160. rebus et inde homines didicisse vocabula prima,
  161. desiperest. nam cur hic posset cuncta notare
  162. vocibus et varios sonitus emittere linguae,
  163. tempore eodem alii facere id non quisse putentur?
  164. praeterea si non alii quoque vocibus usi
  165. inter se fuerant, unde insita notities est
  166. utilitatis et unde data est huic prima potestas,
  167. quid vellet facere ut sciret animoque videret?
  168. cogere item pluris unus victosque domare
  169. non poterat, rerum ut perdiscere nomina vellent.
  170. nec ratione docere ulla suadereque surdis,
  171. quid sit opus facto, facilest; neque enim paterentur
  172. nec ratione ulla sibi ferrent amplius auris
  173. vocis inauditos sonitus obtundere frustra.
  174. postremo quid in hac mirabile tantoperest re,
  175. si genus humanum, cui vox et lingua vigeret,
  176. pro vario sensu varia res voce notaret?
  177. cum pecudes mutae, cum denique saecla ferarum
  178. dissimilis soleant voces variasque ciere,
  179. cum metus aut dolor est et cum iam gaudia gliscunt.
  180. quippe etenim licet id rebus cognoscere apertis.
  181. inritata canum cum primum magna Molossum
  182. mollia ricta fremunt duros nudantia dentes,
  183. longe alio sonitu rabies restricta minatur,
  184. et cum iam latrant et vocibus omnia complent;
  185. at catulos blande cum lingua lambere temptant
  186. aut ubi eos lactant, pedibus morsuque potentes
  187. suspensis teneros imitantur dentibus haustus,
  188. longe alio pacto gannitu vocis adulant,
  189. et cum deserti baubantur in aedibus, aut cum
  190. plorantis fugiunt summisso corpore plagas.
  191. denique non hinnitus item differre videtur,
  192. inter equas ubi equus florenti aetate iuvencus
  193. pinnigeri saevit calcaribus ictus Amoris
  194. et fremitum patulis sub naribus edit ad arma,
  195. et cum sic alias concussis artibus hinnit?
  196. postremo genus alituum variaeque volucres,
  197. accipitres atque ossifragae mergique marinis
  198. fluctibus in salso victum vitamque petentes,
  199. longe alias alio iaciunt in tempore voces,
  200. et quom de victu certant praedaque repugnant.
  201. et partim mutant cum tempestatibus una
  202. raucisonos cantus, cornicum ut saecla vetusta
  203. corvorumque gregis ubi aquam dicuntur et imbris
  204. poscere et inter dum ventos aurasque vocare.
  205. ergo si varii sensus animalia cogunt,
  206. muta tamen cum sint, varias emittere voces,
  207. quanto mortalis magis aequumst tum potuisse
  208. dissimilis alia atque alia res voce notare!
  209. Illud in his rebus tacitus ne forte requiras,
  210. fulmen detulit in terram mortalibus ignem
  211. primitus, inde omnis flammarum diditur ardor;
  212. multa videmus enim caelestibus insita flammis
  213. fulgere, cum caeli donavit plaga vaporis.
  214. et ramosa tamen cum ventis pulsa vacillans
  215. aestuat in ramos incumbens arboris arbor,
  216. exprimitur validis extritus viribus ignis,
  217. emicat inter dum flammai fervidus ardor,
  218. mutua dum inter se rami stirpesque teruntur.
  219. quorum utrumque dedisse potest mortalibus ignem.
  220. inde cibum quoquere ac flammae mollire vapore
  221. sol docuit, quoniam mitescere multa videbant
  222. verberibus radiorum atque aestu victa per agros.
  223. Inque dies magis hi victum vitamque priorem
  224. commutare novis monstrabant rebus et igni,
  225. ingenio qui praestabant et corde vigebant.
  226. condere coeperunt urbis arcemque locare
  227. praesidium reges ipsi sibi perfugiumque,
  228. et pecudes et agros divisere atque dedere
  229. pro facie cuiusque et viribus ingenioque;
  230. nam facies multum valuit viresque vigebant.
  231. posterius res inventast aurumque repertum,
  232. quod facile et validis et pulchris dempsit honorem;
  233. divitioris enim sectam plerumque secuntur
  234. quam lubet et fortes et pulchro corpore creti.
  235. quod siquis vera vitam ratione gubernet,
  236. divitiae grandes homini sunt vivere parce
  237. aequo animo; neque enim est umquam penuria parvi.
  238. at claros homines voluerunt se atque potentes,
  239. ut fundamento stabili fortuna maneret
  240. et placidam possent opulenti degere vitam,
  241. ne quiquam, quoniam ad summum succedere honorem
  242. certantes iter infestum fecere viai,
  243. et tamen e summo, quasi fulmen, deicit ictos
  244. invidia inter dum contemptim in Tartara taetra;
  245. invidia quoniam ceu fulmine summa vaporant
  246. plerumque et quae sunt aliis magis edita cumque;
  247. ut satius multo iam sit parere quietum
  248. quam regere imperio res velle et regna tenere.
  249. proinde sine in cassum defessi sanguine sudent,
  250. angustum per iter luctantes ambitionis;
  251. quandoquidem sapiunt alieno ex ore petuntque
  252. res ex auditis potius quam sensibus ipsis,
  253. nec magis id nunc est neque erit mox quam fuit ante.
  254. Ergo regibus occisis subversa iacebat
  255. pristina maiestas soliorum et sceptra superba,
  256. et capitis summi praeclarum insigne cruentum
  257. sub pedibus vulgi magnum lugebat honorem;
  258. nam cupide conculcatur nimis ante metutum.
  259. res itaque ad summam faecem turbasque redibat,
  260. imperium sibi cum ac summatum quisque petebat.
  261. inde magistratum partim docuere creare
  262. iuraque constituere, ut vellent legibus uti.
  263. nam genus humanum, defessum vi colere aevom,
  264. ex inimicitiis languebat; quo magis ipsum
  265. sponte sua cecidit sub leges artaque iura.
  266. acrius ex ira quod enim se quisque parabat
  267. ulcisci quam nunc concessumst legibus aequis,
  268. hanc ob rem est homines pertaesum vi colere aevom.
  269. inde metus maculat poenarum praemia vitae.
  270. circumretit enim vis atque iniuria quemque
  271. atque unde exortast, ad eum plerumque revertit,
  272. nec facilest placidam ac pacatam degere vitam
  273. qui violat factis communia foedera pacis.
  274. etsi fallit enim divom genus humanumque,
  275. perpetuo tamen id fore clam diffidere debet;
  276. quippe ubi se multi per somnia saepe loquentes
  277. aut morbo delirantes protraxe ferantur
  278. et celata mala in medium et peccata dedisse.
  279. Nunc quae causa deum per magnas numina gentis