De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  2. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  3. quo genere in primis animi natura reperta est
  4. nativo primum consistere corpore creta,
  5. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  6. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  7. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  8. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  9. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  10. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  11. et quibus ille modis congressus materiai
  12. fundarit terram caelum mare sidera solem
  13. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  14. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  15. quove modo genus humanum variante loquella
  16. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  17. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  18. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  19. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  20. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  21. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  22. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  23. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  24. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  25. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  26. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,
  27. si tamen interea mirantur qua ratione
  28. quaeque geri possint, praesertim rebus in illis
  29. quae supera caput aetheriis cernuntur in oris,
  30. rursus in antiquas referuntur religiones
  31. et dominos acris adsciscunt, omnia posse
  32. quos miseri credunt, ignari quid queat esse,
  33. quid nequeat, finita potestas denique cuique
  34. qua nam sit ratione atque alte terminus haerens.
  35. Quod super est, ne te in promissis plura moremur,
  36. principio maria ac terras caelumque tuere;
  37. quorum naturam triplicem, tria corpora, Memmi,
  38. tris species tam dissimilis, tria talia texta,
  39. una dies dabit exitio, multosque per annos
  40. sustentata ruet moles et machina mundi.
  41. nec me animi fallit quam res nova miraque menti
  42. accidat exitium caeli terraeque futurum,
  43. et quam difficile id mihi sit pervincere dictis;
  44. ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante
  45. nec tamen hanc possis oculorum subdere visu
  46. nec iacere indu manus, via qua munita fidei
  47. proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
  48. sed tamen effabor. dictis dabit ipsa fidem res
  49. forsitan et graviter terrarum motibus ortis
  50. omnia conquassari in parvo tempore cernes.
  51. quod procul a nobis flectat fortuna gubernans,
  52. et ratio potius quam res persuadeat ipsa
  53. succidere horrisono posse omnia victa fragore.
  54. Qua prius adgrediar quam de re fundere fata
  55. sanctius et multo certa ratione magis quam
  56. Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur,
  57. multa tibi expediam doctis solacia dictis;
  58. religione refrenatus ne forte rearis
  59. terras et solem et caelum, mare sidera lunam,
  60. corpore divino debere aeterna manere,
  61. proptereaque putes ritu par esse Gigantum
  62. pendere eos poenas inmani pro scelere omnis,
  63. qui ratione sua disturbent moenia mundi
  64. praeclarumque velint caeli restinguere solem
  65. inmortalia mortali sermone notantes;
  66. quae procul usque adeo divino a numine distent
  67. inque deum numero quae sint indigna videri,
  68. notitiam potius praebere ut posse putentur
  69. quid sit vitali motu sensuque remotum.
  70. quippe etenim non est, cum quovis corpore ut esse
  71. posse animi natura putetur consiliumque.
  72. sicut in aethere non arbor, non aequore salso
  73. nubes esse queunt neque pisces vivere in arvis
  74. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse,
  75. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit,
  76. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  77. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  78. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  79. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  80. posset et innasci quavis in parte soleret,
  81. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  82. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  83. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  84. seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  85. totum posse extra corpus formamque animalem
  86. putribus in glebis terrarum aut solis in igni
  87. aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
  88. haud igitur constant divino praedita sensu,
  89. quandoquidem nequeunt vitaliter esse animata.
  90. Illud item non est ut possis credere, sedes
  91. esse deum sanctas in mundi partibus ullis.
  92. tenvis enim natura deum longeque remota
  93. sensibus ab nostris animi vix mente videtur;
  94. quae quoniam manuum tactum suffugit et ictum,
  95. tactile nil nobis quod sit contingere debet;
  96. tangere enim non quit quod tangi non licet ipsum.
  97. quare etiam sedes quoque nostris sedibus esse
  98. dissimiles debent, tenues de corpore eorum;
  99. quae tibi posterius largo sermone probabo.
  100. Dicere porro hominum causa voluisse parare
  101. praeclaram mundi naturam proptereaque
  102. adlaudabile opus divom laudare decere
  103. aeternumque putare atque inmortale futurum,
  104. nec fas esse, deum quod sit ratione vetusta
  105. gentibus humanis fundatum perpetuo aevo,
  106. sollicitare suis ulla vi ex sedibus umquam
  107. nec verbis vexare et ab imo evertere summa,
  108. cetera de genere hoc adfingere et addere, Memmi,
  109. desiperest. quid enim inmortalibus atque beatis
  110. gratia nostra queat largirier emolumenti,
  111. ut nostra quicquam causa gerere adgrediantur?
  112. quidve novi potuit tanto post ante quietos
  113. inlicere ut cuperent vitam mutare priorem?
  114. nam gaudere novis rebus debere videtur
  115. cui veteres obsunt; sed cui nihil accidit aegri
  116. tempore in ante acto, cum pulchre degeret aevom,
  117. quid potuit novitatis amorem accendere tali?
  118. quidve mali fuerat nobis non esse creatis?
  119. an, credo, in tenebris vita ac maerore iacebat,
  120. donec diluxit rerum genitalis origo?
  121. natus enim debet qui cumque est velle manere
  122. in vita, donec retinebit blanda voluptas;
  123. qui numquam vero vitae gustavit amorem
  124. nec fuit in numero, quid obest non esse creatum?
  125. exemplum porro gignundis rebus et ipsa
  126. notities hominum divis unde insita primum est,
  127. quid vellent facere ut scirent animoque viderent,
  128. quove modost umquam vis cognita principiorum
  129. quidque inter sese permutato ordine possent.
  130. si non ipsa dedit speciem natura creandi?
  131. namque ita multa modis multis primordia rerum
  132. ex infinito iam tempore percita plagis
  133. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  134. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  135. quae cumque inter se possint congressa creare,
  136. ut non sit mirum, si in talis disposituras
  137. deciderunt quoque et in talis venere meatus,
  138. qualibus haec rerum geritur nunc summa novando.
  139. Quod si iam rerum ignorem primordia quae sint,
  140. hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
  141. confirmare aliisque ex rebus reddere multis,
  142. nequaquam nobis divinitus esse paratam
  143. naturam rerum: tanta stat praedita culpa.
  144. principio quantum caeli tegit impetus ingens,
  145. inde avidam partem montes silvaeque ferarum
  146. possedere, tenent rupes vastaeque paludes
  147. et mare, quod late terrarum distinet oras.
  148. inde duas porro prope partis fervidus ardor
  149. adsiduusque geli casus mortalibus aufert.
  150. quod super est arvi, tamen id natura sua vi
  151. sentibus obducat, ni vis humana resistat
  152. vitai causa valido consueta bidenti
  153. ingemere et terram pressis proscindere aratris.
  154. si non fecundas vertentes vomere glebas
  155. terraique solum subigentes cimus ad ortus.
  156. sponte sua nequeant liquidas existere in auras.
  157. et tamen inter dum magno quaesita labore
  158. cum iam per terras frondent atque omnia florent,
  159. aut nimiis torret fervoribus aetherius sol
  160. aut subiti peremunt imbris gelidaeque pruinae
  161. flabraque ventorum violento turbine vexant.
  162. praeterea genus horriferum natura ferarum
  163. humanae genti infestum terraque marique
  164. cur alit atque auget? cur anni tempora morbos
  165. adportant? quare mors inmatura vagatur?
  166. tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis
  167. navita, nudus humi iacet infans indigus omni
  168. vitali auxilio, cum primum in luminis oras
  169. nixibus ex alvo matris natura profudit,
  170. vagituque locum lugubri complet, ut aequumst
  171. cui tantum in vita restet transire malorum.
  172. at variae crescunt pecudes armenta feraeque
  173. nec crepitacillis opus est nec cuiquam adhibendast
  174. almae nutricis blanda atque infracta loquella
  175. nec varias quaerunt vestes pro tempore caeli,
  176. denique non armis opus est, non moenibus altis,
  177. qui sua tutentur, quando omnibus omnia large
  178. tellus ipsa parit naturaque daedala rerum.
  179. Principio quoniam terrai corpus et umor
  180. aurarumque leves animae calidique vapores,
  181. e quibus haec rerum consistere summa videtur,
  182. omnia nativo ac mortali corpore constant,
  183. debet eodem omnis mundi natura putari.
  184. quippe etenim, quorum partis et membra videmus
  185. corpore nativo mortalibus esse figuris,
  186. haec eadem ferme mortalia cernimus esse
  187. et nativa simul. qua propter maxima mundi
  188. cum videam membra ac partis consumpta regigni,
  189. scire licet caeli quoque item terraeque fuisse
  190. principiale aliquod tempus clademque futuram.
  191. Illud in his rebus ne corripuisse rearis
  192. me mihi, quod terram atque ignem mortalia sumpsi
  193. esse neque umorem dubitavi aurasque perire
  194. atque eadem gigni rursusque augescere dixi.
  195. principio pars terrai non nulla, perusta
  196. solibus adsiduis, multa pulsata pedum vi,
  197. pulveris exhalat nebulam nubesque volantis,
  198. quas validi toto dispergunt venti.
  199. pars etiam glebarum ad diluviem revocatur
  200. imbribus et ripas radentia flumina rodunt.
  201. praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget,
  202. redditur; et quoniam dubio procul esse videtur
  203. omniparens eadem rerum commune sepulcrum.
  204. ergo terra tibi libatur et aucta recrescit.
  205. Quod super est, umore novo mare flumina fontes
  206. semper abundare et latices manare perennis
  207. nil opus est verbis: magnus decursus aquarum
  208. undique declarat. sed primum quicquid aquai
  209. tollitur in summaque fit ut nihil umor abundet,
  210. partim quod validi verrentes aequora venti
  211. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  212. partim quod supter per terras diditur omnis;
  213. percolatur enim virus retroque remanat
  214. materies umoris et ad caput amnibus omnis
  215. convenit, inde super terras fluit agmine dulci
  216. qua via secta semel liquido pede detulit undas.
  217. nunc igitur dicam, qui corpore toto
  218. innumerabiliter privas mutatur in horas.
  219. semper enim, quod cumque fluit de rebus, id omne
  220. in magnum fertur mare; qui nisi contra
  221. corpora retribuat rebus recreetque fluentis,
  222. omnia iam resoluta forent et in versa.
  223. haut igitur cessat gigni de rebus et in res
  224. reccidere, adsidue quoniam fluere omnia constat.
  225. Largus item liquidi fons luminis, aetherius sol,
  226. inrigat adsidue caelum candore recenti
  227. suppeditatque novo confestim lumine lumen.
  228. nam primum quicquid fulgoris disperit ei,
  229. quo cumque accidit. id licet hinc cognoscere possis,
  230. quod simul ac primum nubes succedere soli
  231. coepere et radios inter quasi rumpere lucis,
  232. extemplo inferior pars horum disperit omnis
  233. terraque inumbratur qua nimbi cumque feruntur;
  234. ut noscas splendore novo res semper egere
  235. et primum iactum fulgoris quemque perire
  236. nec ratione alia res posse in sole videri,
  237. perpetuo ni suppeditet lucis caput ipsum.
  238. quin etiam nocturna tibi, terrestria quae sunt,
  239. lumina, pendentes lychni claraeque coruscis
  240. fulguribus pingues multa caligine taedae
  241. consimili properant ratione, ardore ministro,
  242. suppeditare novom lumen, tremere ignibus instant,
  243. instant, nec loca lux inter quasi rupta relinquit:
  244. usque adeo properanter ab omnibus ignibus ei
  245. exitium celeri celeratur origine flammae.
  246. sic igitur solem lunam stellasque putandum
  247. ex alio atque alio lucem iactare subortu
  248. et primum quicquid flammarum perdere semper,
  249. inviolabilia haec ne credas forte vigere.
  250. Denique non lapides quoque vinci cernis ab aevo,
  251. non altas turris ruere et putrescere saxa,
  252. non delubra deum simulacraque fessa fatisci
  253. nec sanctum numen fati protollere finis
  254. posse neque adversus naturae foedera niti?
  255. denique non monimenta virum dilapsa videmus,
  256. quaerere proporro, sibi cumque senescere credas,
  257. non ruere avolsos silices a montibus altis
  258. nec validas aevi vires perferre patique
  259. finiti? neque enim caderent avolsa repente,
  260. ex infinito quae tempore pertolerassent
  261. omnia tormenta aetatis, privata fragore.
  262. Denique iam tuere hoc, circum supraque quod omne
  263. continet amplexu terram: si procreat ex se
  264. omnia, quod quidam memorant, recipitque perempta,
  265. totum nativum mortali corpore constat.
  266. nam quod cumque alias ex se res auget alitque,
  267. deminui debet, recreari, cum recipit res.
  268. Praeterea si nulla fuit genitalis origo
  269. terrarum et caeli semperque aeterna fuere,
  270. cur supera bellum Thebanum et funera Troiae
  271. non alias alii quoque res cecinere ?
  272. quo tot facta virum totiens cecidere neque usquam
  273. aeternis famae monimentis insita florent?
  274. verum, ut opinor, habet novitatem summa recensque
  275. naturast mundi neque pridem exordia cepit.
  276. quare etiam quaedam nunc artes expoliuntur,
  277. nunc etiam augescunt; nunc addita navigiis sunt
  278. multa, modo organici melicos peperere sonores,
  279. denique natura haec rerum ratioque repertast
  280. nuper, et hanc primus cum primis ipse repertus
  281. nunc ego sum in patrias qui possim vertere voces.
  282. Quod si forte fuisse ante hac eadem omnia credis,
  283. sed periise hominum torrenti saecla vapore,
  284. aut cecidisse urbis magno vexamine mundi,
  285. aut ex imbribus adsiduis exisse rapaces
  286. per terras amnes atque oppida coperuisse.