De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tanto quique magis victus fateare necessest
  2. exitium quoque terrarum caelique futurum;
  3. nam cum res tantis morbis tantisque periclis
  4. temptarentur, ibi si tristior incubuisset
  5. causa, darent late cladem magnasque ruinas.
  6. nec ratione alia mortales esse videmur,
  7. inter nos nisi quod morbis aegrescimus isdem
  8. atque illi quos a vita natura removit.
  9. Praeterea quae cumque manent aeterna necessust
  10. aut, quia sunt solido cum corpore, respuere ictus
  11. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  12. dissociare intus partis, ut materiai
  13. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  14. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  15. plagarum quia sunt expertia, sicut inane est,
  16. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  17. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  18. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  19. sicut summarum summa est aeterna, neque extra
  20. qui locus est quo dissiliant neque corpora sunt quae
  21. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  22. at neque, uti docui, solido cum corpore mundi
  23. naturast, quoniam admixtumst in rebus inane,
  24. nec tamen est ut inane, neque autem corpora desunt,
  25. ex infinito quae possint forte coorta
  26. corruere hanc rerum violento turbine summam
  27. aut aliam quamvis cladem inportare pericli,
  28. nec porro natura loci spatiumque profundi
  29. deficit, exspargi quo possint moenia mundi,
  30. aut alia quavis possunt vi pulsa perire.
  31. haut igitur leti praeclusa est ianua caelo
  32. nec soli terraeque neque altis aequoris undis,
  33. sed patet immani et vasto respectat hiatu.
  34. quare etiam nativa necessumst confiteare
  35. haec eadem; neque enim, mortali corpore quae sunt,
  36. ex infinito iam tempore adhuc potuissent
  37. inmensi validas aevi contemnere vires.
  38. Denique tantopere inter se cum maxima mundi
  39. pugnent membra, pio nequaquam concita bello,
  40. nonne vides aliquam longi certaminis ollis
  41. posse dari finem, vel cum sol et vapor omnis
  42. omnibus epotis umoribus exsuperarint?
  43. quod facere intendunt, neque adhuc conata patrantur;
  44. tantum suppeditant amnes ultraque minantur
  45. omnia diluviare ex alto gurgite ponti:
  46. ne quiquam, quoniam verrentes aequora venti
  47. deminuunt radiisque retexens aetherius sol,
  48. et siccare prius confidunt omnia posse
  49. quam liquor incepti possit contingere finem.
  50. tantum spirantes aequo certamine bellum
  51. magnis inter se de rebus cernere certant,
  52. cum semel interea fuerit superantior ignis
  53. et semel, ut fama est, umor regnarit in arvis.
  54. ignis enim superavit et ambiens multa perussit,
  55. avia cum Phaethonta rapax vis solis equorum
  56. aethere raptavit toto terrasque per omnis.
  57. at pater omnipotens ira tum percitus acri
  58. magnanimum Phaethonta repenti fulminis ictu
  59. deturbavit equis in terram, Solque cadenti
  60. obvius aeternam succepit lampada mundi
  61. disiectosque redegit equos iunxitque trementis,
  62. inde suum per iter recreavit cuncta gubernans,
  63. scilicet ut veteres Graium cecinere .
  64. quod procul a vera nimis est ratione repulsum.
  65. ignis enim superare potest ubi materiai
  66. ex infinito sunt corpora plura coorta;
  67. inde cadunt vires aliqua ratione revictae,
  68. aut pereunt res exustae torrentibus auris.
  69. umor item quondam coepit superare coortus,
  70. ut fama est, hominum vitas quando obruit undis;
  71. inde ubi vis aliqua ratione aversa recessit,
  72. ex infinito fuerat quae cumque coorta,
  73. constiterunt imbres et flumina vim minuerunt.
  74. Sed quibus ille modis coniectus materiai
  75. fundarit terram et caelum pontique profunda,
  76. solis lunai cursus, ex ordine ponam.
  77. nam certe neque consilio primordia rerum
  78. ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt
  79. nec quos quaeque darent motus pepigere profecto;
  80. sed quia multa modis multis primordia rerum
  81. ex infinito iam tempore percita plagis
  82. ponderibusque suis consuerunt concita ferri
  83. omnimodisque coire atque omnia pertemptare,
  84. quae cumque inter se possent congressa creare,
  85. propterea fit uti magnum volgata per aevom
  86. omnigenus coetus et motus experiundo
  87. tandem conveniant ea quae coniecta repente
  88. magnarum rerum fiunt exordia saepe,
  89. terrai maris et caeli generisque animantum.
  90. Hic neque tum solis rota cerni lumine largo
  91. altivolans poterat nec magni sidera mundi
  92. nec mare nec caelum nec denique terra neque
  93. nec similis nostris rebus res ulla videri,
  94. sed nova tempestas quaedam molesque coorta.
  95. diffugere inde loci partes coepere paresque
  96. cum paribus iungi res et discludere mundum
  97. membraque dividere et magnas disponere partes
  98. omnigenis e principiis, discordia quorum
  99. intervalla vias conexus pondera plagas
  100. concursus motus turbabat proelia miscens
  101. propter dissimilis formas variasque figuras,
  102. quod non omnia sic poterant coniuncta manere
  103. nec motus inter sese dare convenientis,
  104. hoc est, a terris altum secernere caelum,
  105. et sorsum mare, uti secreto umore pateret,
  106. seorsus item puri secretique aetheris ignes.
  107. Quippe etenim primum terrai corpora quaeque,
  108. propterea quod erant gravia et perplexa, coibant
  109. in medio atque imas capiebant omnia sedes;
  110. quae quanto magis inter se perplexa coibant,
  111. tam magis expressere ea quae mare sidera solem
  112. lunamque efficerent et magni moenia mundi;
  113. omnia enim magis haec e levibus atque rutundis
  114. seminibus multoque minoribus sunt elementis
  115. quam tellus. ideo per rara foramina terrae
  116. partibus erumpens primus se sustulit aether
  117. ignifer et multos secum levis abstulit ignis,
  118. non alia longe ratione ac saepe videmus,
  119. aurea cum primum gemmantis rore per herbas
  120. matutina rubent radiati lumina solis
  121. exhalantque lacus nebulam fluviique perennes
  122. ipsaque ut inter dum tellus fumare videtur;
  123. omnia quae sursum cum conciliantur, in alto
  124. corpore concreto subtexunt nubila caelum.
  125. sic igitur tum se levis ac diffusilis aether
  126. corpore concreto circum datus undique saepsit
  127. et late diffusus in omnis undique partis
  128. omnia sic avido complexu cetera saepsit.
  129. hunc exordia sunt solis lunaeque secuta,
  130. interutrasque globi quorum vertuntur in auris;
  131. quae neque terra sibi adscivit nec maximus aether,
  132. quod neque tam fuerunt gravia ut depressa sederent,
  133. nec levia ut possent per summas labier oras,
  134. et tamen interutrasque ita sunt, ut corpora viva
  135. versent et partes ut mundi totius extent;
  136. quod genus in nobis quaedam licet in statione
  137. membra manere, tamen cum sint ea quae moveantur.
  138. his igitur rebus retractis terra repente,
  139. maxuma qua nunc se ponti plaga caerula tendit,
  140. succidit et salso suffudit gurgite fossas.
  141. inque dies quanto circum magis aetheris aestus
  142. et radii solis cogebant undique terram
  143. verberibus crebris extrema ad limina fartam
  144. in medio ut propulsa suo condensa coiret,
  145. tam magis expressus salsus de corpore sudor
  146. augebat mare manando camposque natantis,
  147. et tanto magis illa foras elapsa volabant
  148. corpora multa vaporis et altaque caeli
  149. densabant procul a terris fulgentia templa.
  150. sidebant campi, crescebant montibus altis
  151. ascensus; neque enim poterant subsidere saxa
  152. nec pariter tantundem omnes succumbere partis.
  153. Sic igitur terrae concreto corpore pondus
  154. constitit atque omnis mundi quasi limus in imum
  155. confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
  156. inde mare, inde , inde aether ignifer ipse
  157. corporibus liquidis sunt omnia pura relicta
  158. et leviora aliis alia, et liquidissimus aether
  159. atque levissimus super influit auras
  160. nec liquidum corpus turbantibus auris
  161. commiscet; sinit haec violentis omnia verti
  162. turbinibus, sinit incertis turbare procellis,
  163. ipse suos ignis certo fert impete labens.
  164. nam modice fluere atque uno posse aethera nisu
  165. significat Pontos, mare certo quod fluit aestu
  166. unum labendi conservans usque tenorem.
  167. Motibus astrorum nunc quae sit causa canamus.
  168. principio magnus caeli si vortitur orbis,
  169. ex utraque polum parti premere nobis
  170. dicendum est extraque tenere et claudere utrimque;
  171. inde alium supra fluere atque intendere eodem
  172. quo volvenda micant aeterni sidera mundi;
  173. aut alium supter, contra qui subvehat orbem,
  174. ut fluvios versare rotas atque austra videmus.
  175. est etiam quoque uti possit caelum omne manere
  176. in statione, tamen cum lucida signa ferantur,
  177. sive quod inclusi rapidi sunt aetheris aestus
  178. quaerentesque viam circum versantur et ignes
  179. passim per caeli volvunt summania templa,
  180. sive aliunde fluens alicunde extrinsecus
  181. versat agens ignis, sive ipsi serpere possunt,
  182. quo cuiusque cibus vocat atque invitat euntis,
  183. flammea per caelum pascentis corpora passim.
  184. nam quid in hoc mundo sit eorum ponere certum
  185. difficilest; sed quid possit fiatque per omne
  186. in variis mundis varia ratione creatis,
  187. id doceo plurisque sequor disponere causas,
  188. motibus astrorum quae possint esse per omne;
  189. e quibus una tamen sit et haec quoque causa necessest,
  190. quae vegeat motum signis; sed quae sit earum
  191. praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
  192. Terraque ut in media mundi regione quiescat,
  193. evanescere paulatim et decrescere pondus
  194. convenit atque aliam naturam supter habere
  195. ex ineunte aevo coniunctam atque uniter aptam
  196. partibus mundi, quibus insita vivit.
  197. propterea non est oneri neque deprimit auras,
  198. ut sua cuique homini nullo sunt pondere membra
  199. nec caput est oneri collo nec denique totum
  200. corporis in pedibus pondus sentimus inesse;
  201. at quae cumque foris veniunt inpostaque nobis
  202. pondera sunt laedunt, permulto saepe minora.
  203. usque adeo magni refert quid quaeque queat res.
  204. sic igitur tellus non est aliena repente
  205. allata atque auris aliunde obiecta alienis,
  206. sed pariter prima concepta ab origine mundi
  207. certaque pars eius, quasi nobis membra videntur.
  208. Praeterea grandi tonitru concussa repente
  209. terra supra quae se sunt concutit omnia motu;
  210. quod facere haut ulla posset ratione, nisi esset
  211. partibus mundi caeloque revincta;
  212. nam communibus inter se radicibus haerent
  213. ex ineunte aevo coniuncta atque uniter aucta.
  214. Nonne vides etiam quam magno pondere nobis
  215. sustineat corpus tenuissima vis animai,
  216. propterea quia tam coniuncta atque uniter apta est?
  217. Denique iam saltu pernici tollere corpus
  218. quid potis est nisi vis animae, quae membra gubernat?
  219. iamne vides quantum tenuis natura valere
  220. possit, ubi est coniuncta gravi cum corpore, ut
  221. coniunctus terris et nobis est animi vis?
  222. Nec nimio solis maior rota nec minor ardor
  223. esse potest, nostris quam sensibus esse videtur.
  224. nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt
  225. adiicere et calidum membris adflare vaporem,
  226. nil magnis intervallis de corpore libant
  227. flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
  228. proinde, calor quoniam solis lumenque profusum
  229. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent,
  230. forma quoque hinc solis debet filumque videri,
  231. nil adeo ut possis plus aut minus addere vere.
  232. perveniunt nostros ad sensus et loca fulgent
  233. lunaque sive notho fertur loca lumine lustrans,
  234. sive suam proprio iactat de corpore lucem,
  235. quidquid id est, nihilo fertur maiore figura
  236. quam, nostris oculis qua cernimus, esse videtur.
  237. nam prius omnia, quae longe semota tuemur
  238. per multum, specie confusa videntur
  239. quam minui filum. quapropter luna necesse est,
  240. quandoquidem claram speciem certamque figuram
  241. praebet, ut est oris extremis cumque notata,
  242. quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
  243. postremo quos cumque vides hinc aetheris ignes,
  244. scire licet perquam pauxillo posse minores
  245. esse vel exigua maioris parte brevique.
  246. quandoquidem quos cumque in terris cernimus ignes,
  247. dum tremor et clarus dum cernitur ardor eorum,
  248. perparvom quiddam inter dum mutare videntur
  249. alteram utram in partem filum, quo longius absunt.
  250. Illud item non est mirandum, qua ratione
  251. tantulus ille queat tantum sol mittere lumen,
  252. quod maria ac terras omnis caelumque rigando
  253. compleat et calido perfundat cuncta vapore.
  254. quanta quoquest tanta hinc nobis videatur in alto
  255. nam licet hinc mundi patefactum totius unum
  256. largifluum fontem scatere atque erumpere lumen,
  257. ex omni mundo quia sic elementa vaporis
  258. undique conveniunt et sic coniectus eorum
  259. confluit, ex uno capite hic ut profluat ardor.
  260. nonne vides etiam quam late parvus aquai
  261. prata riget fons inter dum campisque redundet?
  262. est etiam quoque uti non magno solis ab igni
  263. percipiat calidis fervoribus ardor,
  264. opportunus ita est si forte et idoneus ,
  265. ut queat accendi parvis ardoribus ictus;
  266. quod genus inter dum segetes stipulamque videmus
  267. accidere ex una scintilla incendia passim.
  268. forsitan et rosea sol alte lampade lucens
  269. possideat multum caecis fervoribus ignem
  270. circum se, nullo qui sit fulgore notatus,
  271. aestifer ut tantum radiorum exaugeat ictum.
  272. Nec ratio solis simplex et recta patescit,
  273. quo pacto aestivis e partibus aegocerotis
  274. brumalis adeat flexus atque inde revertens
  275. canceris ut vertat metas ad solstitialis,
  276. lunaque mensibus id spatium videatur obire,
  277. annua sol in quo consumit tempora cursu.
  278. non, inquam, simplex his rebus reddita causast.
  279. nam fieri vel cum primis id posse videtur,
  280. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  281. quanto quaeque magis sint terram sidera propter,
  282. tanto posse minus cum caeli turbine ferri;
  283. evanescere enim rapidas illius et acris
  284. imminui supter viris, ideoque relinqui
  285. paulatim solem cum posterioribus signis,
  286. inferior multo quod sit quam fervida signa.